Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Comment. in I. Cap. Sphæræ eius fieri poteſt, recedere. Pari ratione falſum eſt, terram attrahi à cœlo, cu@
potius terram uideamus à cœlo remoueri ſuapte natura. Tertio, quia ſi pro-
pter hanc eauſam terra in centro quieſceret immobilis, eadem ratione confi@
maretur, ignem uel aerem in centro mundi poſitum debere quieſcere. Non
enim maior eſſet ratio, cur in hanc, uel illam partem moueretur, cum ęqua-
lem habeat inclinationem ad omnes cęli partes: quod tamen nemo philoſo-
phorum conceſſit.

Dicendvm eſtigitur, nullam aliam eſſe cauſam, propter quam terra
in medio mundi quieſcat, quàm ipſius grauitatem. Hinc enim fit, ut ſemper
quęrat eſſe in infimo loco, qui eſt remotiſſimus à cęlo, centrum uidelicet to-
tius Vniuerſi, quod cum ſemel poſſederit, naturaliter abeo diuelli nõ poteſt,
quia contra ſuam naturam, ac inclinationem aſcenderet. Eandem ob cauſam
omnia grauia naturaliter ad mundi cẽ [?] trum maximo impetu, niſi quid obſtet,
deferuntur: Ita ut ſi eſſet tota terra ab una parte ad alteram perforata, & gra-
ue aliquod incideret in ſoramen illud, perueniret ſolum maximo impetu ad
centrum, non autem ad alteram partem, quia tunc aſcenderet, licet in princi-
pio, ob motus impetum, huc, illucq́ue fluctuaret aliquantiſper, donec, paula-
tim remiſſo motus impetu, in medio quieſceret. De hac quoque terrę immo-
bilitate eleganter ſic ſcribit Manilius.

122.1.

Cur terra
in medio
quieſcat@

Nec uero tibi Natura admiranda uideri
Pendentis terræ debet@ cum pendeatipſe [?]
Mundus, & in nullo ponat ueſtigia fundo. Quod patet ex ipſo motu, curſuq́ue uolantis,
Cum ſuſpenſus eat Phœ [?] bus, curſumq́; reflectat
Huc illue, agiles & ſeruet in æthere metas. Cum Luna, & Stellæ uolitent per inania mundi. Terra quoque aerias leges imitata pependit. Eſt igitur tellus mediam ſortita cauernam
Aeris, & toto pariter ſublata profundo. Nec patulas diſtenta plagas, ſed condita in orbem
Vndique ſurgentem pariter, pariterq́ue cadentem. Hæc eſt Naturæ facies. . . . . . .

Ex his , quę diximus, facile ſolui poteſt ratio illa communis Lactantij
Firmiani, & uulgi, contra antipodas: Aiunt enim, ſi eſſent antipodes, ſeu ho-
mines nobis contrapoſiti, nõ poſſent cõſiſtere, ſed deciderent. Solui, inquam,
poteſt, quia antipodes ſua grauitate ſemper ad centrum mundi uergunt, fi-
cut & nos; Quinimo, ſi conſiſtere non poſſent, caderent in cœlum, ideſt, in
locum ſuperiorem, quod eſt contra grauium naturam, & inclinationem. Non
eſt ergo mirum, illos non cadere, ſed po@ius ualde mirabile eſſet, ſi in cœ [?] lum
deciderent.

122.1.

Cur Antipo
des non ca
dant.

123. DE AMBITV TERRAE.

TOtivs autem orbis terræ ambitus, auctoritate Ambrosij
Theodosij, Macrobij, & Eratoſthenis philoſophorũ 252000. ſtadia continere definitur, unicuique quidem 360. partium Zo-
diaci 700. ſtadia deputando.

123.1.

Tetræ ambi
tus ſecun-
dum Ma-
crobium, &
Eratoſthe-
nem.

124. COMMENTARIVS.

Haec eſt ſexta, atque ultima concluſio, Terram uidelicet ambitu ſuo ha

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer