Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Ioan. de Sacro Boſco. gimus enim in pſalmo 103. [Qui fundaſti terram ſuper ſtabilitatem ſuam, non in-
@linabitur in ſeculum ſeculi. ] Item in Eccleſiaſte cap. 1. [Terra in æternum ſtat,
@ritur Sol, & occidit, & ad locum ſuum reuertitur, ibiq́ue renaſcens gyrat per me-
ridiem, & flectitur ad aquilonem. ] Quid clarius dici poterat? Clariſſimum quo-
que teſtimonium, quod Sol moueatur, perhibet nobis pſalmus 18. in quo ita
legitur. [In sole poſuit tabernaculum ſuum, & ipſe tanquam ſponſus procedens de
thalamo ſuo, exultauit ut Gigas ad currendam uiam, à ſummo cœlo egreſſio eius: Et
occurſus eius uſque ad ſummum eius, nec eſt qui ſe abſcondat à calore eius. ] Rur-
ſus inter miracula refertur, quod Deus aliquando Solem aut retroduxit, aut
prorſus, ut confiſteret, effecit.

Hvivs autem immobilitatis terræ in medio mundo diuerſi diuerſas aſſi
gnarunt cauſas. Quidam enim (inter quos eſt, teſte Ariſtotelein 2. lib. de cæ-
lo, Xenophon Colophonius) dixerunt, terrã ex altera parte eſſe infinite pro-
fundam, atque ob id eam non cadere deorſum. Sed hæc opinio falſaeſt. Pri-
mum, quia hoc modo terra non eſſet rotunda, ac ſphærica, cuius contrarium
ſupra demonſtrauimus. Deinde, quoniam ſecundum Ariſtotelẽ in 3. li. Phyſi. & 1. de cœlo, & alios philoſophos, nullum datur actu infinitum. Tertio, quòd
hac ratione cælum nullo modo circũuolui poſſet: impediretur enim ab infini
ta illa profunditate terræ: Neque enim cęlum infinito interuallo à nobis di-
ſtat, quod abſurdum eſt.

122.1.

Varlæ ſem-
tentiæ, cur
terra fit im
mobilia, &
carum con-
futatio.

Alii putarunt, ut Thales Mileſius, terram aquis ſupernatare, atque ab
illis ſuſtentari, ne decidat. Verum hoc ridiculum eſt. Nam cum aqua le@ior
ſit multo, quàm terra, qui fieri poteſt, ut grauius corpus ſuſtineat, præſertim
cum ubique uideamus partes terræ ſub aquam deſcendere? Præterea in@erro
gandi ſunt huiuſmodi philoſophi, cui innitatur aqua, ne ſimul cum terra deci
dat. Aqua etenim, cum ſit fluxibilis, conſiſtere nequit, ni ſolido alicui corpo-
ri ſit innixa.

Qvidam affirmarunt, ut Anaxagoras, & Democritus, terram prædi-
tam eſſe figura admodum ampla, atq; lata, atque idcirco eam comprimere ae-
rem, ab eoq́ue ſuſtineri, ne decidat. Cęterum, & hoc fictum eſt, ac fabulæ ani-
li perſimile. Terra enim figuram ſphæricam obtinet, & non planam, uti ſupra
demonſtrauimus. Immo etiam ſi haberet talem formam, tamen contra expe-
rientiam eſt, corpora lata ita in aere ſuſtentari, ut tandem non decidant. Quã-
uis enim difficile huiuſmodi corpora propter latitudinem deſcendant,
quia nimirum uix aerem ſecare poſſunt, paulatim tamen deorſum tendere
cernuntur.

Nonnvlli denique, ut Anaximander Mileſius, propius ad uerita-
tem accedentes, ideo rerram in medio quieſcere teſtatiſunt, quia eſt in medio
mundi poſita. Hinc enim fit, aiunt, ut terra, uel inclinetur ad motum uerſus
omnem partem cœli, cum non ſit maior ratio, cur magis ad hanc, quàm ad il-
lam partem moueri debeat, uel certe attrahatur æqualiter ab omnibus par-
tibus cęli. Quocirca, quoniam non poteſt eodẽ temporis momento ad omnes
partes ferri, quieſcit in medio, ſeu centro mundi. Sed & hæc opinio erronea
eſt. Primum, quia ſi propter hanc cauſam terra non moueretur, detineretur
violenter in medio Vniuerſi, & non naturaliter. Deinde, quoniam falſum eſt,
terram inclinariad motũ uerſus partes cęli, cũ hac ratione ſurſum tenderet,
quod illius naturæ repugnat. Videmus enim partes terræ naturaliter deſcende
re maximo impetu, niſi impediantur, & ſemper à cęlo uerſus centrum, quoad

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer