Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Comment. in I. Cap. Sphæræ huiuſmodicorpora, ni uento aliquo, aut impetu auellantur, immota terræ ſu-
perficiei adhærere. Nonigitur motu recto terra fertur.

122.1.

Terrã om-
nino immo
bilem eſſe.

Qvod autem nec motu circulari agitetur, ut multi opinati ſunt, ita con-
@i [?] rmari poterit. Si terra circulariter mouetur, mouebitur aut ſuper axẽ mundi
ab oriente in occidentem, uel ab occidente in oriẽtem; aut ſuper alium axem. Si ſuper axem mundi moueri dicatur, efficitur, ut nubes, aues, & omnia, quę in
aere exiſtunt, in contrariam partem cernantur moueri, nimirum in occidẽtẽ,
ſi terra ad orientem uoluitur, uel in orientem, ſi terra in occidentem labitur: quoniam uidelicet conſequi non poſſent motum terræ rapidiſſimum, ut pote
qui in ſpatio 24. horarum abſoluitur. Neq; uero dici poteſt, aerem eadem cele
ritate cum terra circumduci, quo niam conſtat, ipſum modo huc, modo illuc
fluctuare, prout nimirum in hanc, uel illam partem à uarijs uentis agitatur, ut
quotidiana experientia nos docet. Præterea, ſi terra tanta celeritate circa axẽ
mundi volueretur, ut uidelicet circuitum expleret ſpacio 24. horarum, ſicut
quidam fabulantur, omnia ædificia corruerent, & nulla ratione diu conſiſtere
poſſent: quod omnino falſum eſſe, nemo eſt, qui non uideat. Neque enim va-
let reſponſio quorundam, qui dicunt ædificia non corruere, propter nimiam
celeritatem motus, quemadmodum neque aqua in uaſe aliquo cõtenta, effluit
ſi uas uelociſſime circumducatur: Non ualet inquam, hæc reſponſio, quia to-
tus impetus aquæ imprimitur uerſus partes inferiores uaſis, non autem uerſus
orificium eius: At uero impetus imprimitur ædificijs uerſus partes extimas
terræ: vnde conſiſtere minime poſſent, quemadmodum neque aqua in uaſe po
ſita, quod circumuoluatur quàntumuis uelociter, ſi orificium eius ad partes
exteriores uergat. Pari ratione effi ceretur, lapidem, ſeu ſagittam aliquam ma-
gna ui ſurſum directe proiectam, non in eundem locum recidere, ueluti in na-
ui aliqua celerrime mota accidere conſpicimus. Quæ omnia abſurda ſunt. Rur
ſus, fi terra motu circulari cieretur, eſſet talis motus uel terræ naturalis, uel
præter naturam: Naturalis eſſe non poteſt. Cum enim unicorpori ſimplici
vnus tantum motus naturaliter conueniat; Terra autem ſuapte natura motu
recto ad mundi centrum, ſi extra ipſum reperitur, pergat; non poterit ſecũdum
propriam naturam moueri circulariter. Neque etiam circumuertetur circu-
lariter præter naturam, nempe ad motum cæli; quoniam hac ratione ſemper
eadem cæli pars ucrtici noſtro immineret; Vnde neque aſtra orirentur, neque
occiderent: quod abſurdum eſt.

Sivero dicatur terra moueri ſuper alium axem, qui nimirum oblique
ſecat axem mundi, præterquam quòd in eadem fere incommoda relaberemur,
ſequitur quotidie in una, eademq́ue ciuitate altitudinem poli uariam exiſtere,
quia uidelicet illa urbs ad motum terræ non deſcriberet circulum parallelum
circa polum; Vnde nunc propius ad illum accederet, nunc longius ab eodem
amoueretur, ac proinde poli altitudinem uariaret; quod falſum eſt. Videmus
enim Romæ v. g. polum arcticum perpetuo eãdem habere exaltationem ſupra
Horizontem. Concludamus igitur cum communi Aſtronomorum, atque Phi
loſophorum ſententia, terram eſſe omnis motus localis tam recti, quàm cir-
cularis, expertem; cælos autem ipſos continue circa ipſam circumagi, præſer-
tim quia hoc conceſſo, multo facilius omnia phænomena defenduntur, nul-
lumq́ue inconueniens inde conſequitur.

Favent huic quoque ſententiæ ſacræ literæ, quæ plurimis in locis ter-
ram eſſe immobilem affirmant, Solemq. ac cætera aſtra moueri teſtantur: Le-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer