Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Ioan. de Sacro Boſco. @iorum ſecat arcticum circulum, aut ipſi puncto uiciniſſimam, & c. ] Hactenus de
quarta concluſione noſtri auctoris dictum ſit.

119.1.

Stellam no
uam fuiſſe
in Firma-
mento.
Quid Pau-
linus Pridia
nus de no-
ua ſtella
ſeribat.
Quid Mau
rolycus de
eadem ſtel.
la noua di
xerit.

120. TERRAM ESSE IMMOBILEM.

Qvod autem terra in medio omnium teneatur immobiliter, cum
ſit ſumme grauis, ſic perſuadere uidetur eius grauitas. Omne gra-
ue naturaliter tendit ad centrum; Centrum quidem punctus in medio Fir-
mamenti: Terra igitur, cum ſit ſumme grauis, ad punctum illum naturali-
ter tendit.

120.1.

Terram nõ
moueri mo
tu recto.

121. COMMENTARIVS.

Ostendit hactenus auctor terram in medio omnium cælorum, ele-
mentorumque exiſtere, tanquam centrum totius Vniuerſi; Nũc in quinta hac
concluſione conatur probare, eam ita in medio mundi eſſe ſitam, ut omnis mo
tus localis ſit expers. Id autem duabus rationibus exequitur, quarum prima ſu-
mitur à terræ grauitate. Cum enim terra omnium corporum ſit grauiſſima,
feretur ſuapte natura, cum nullibi impediatur, ad infimum locum, nempe ad
centrum mundi, ibique quieſcet.

ITEM, quicquid à medio mouetur, uerſus circumferentiam cæli
aſcendit: Terra à medio mouetur. Igitur aſcendit, quod pro impoſsibili
relinquitur.

122. COMMENTARIVS.

Probat idem ab incommodo. Quoniam enim in præcedenti concluſio-
ne plurimis phænomenis confirmatum eſt, terram in medio mundi exiſtere: ſi
motu locali a medio amoueretur, aſcenderet utique uerſus circunferentiam
cæli, quod pugnat cum phęnomenis, eſtque contra naturam grauitatis terræ.

Sed quoniam auctor excluſit à terra motum localem duntaxat rectum, non
autem circularem, idcirco opus erit confirmare in vniuerſum, terram eſſe im-
mobilem ex Ptolemæo, Ariſtotele, cæterisq́; Aſtronomis, & Philoſophis, hoc
modo. Si terra nõ perſiſteret immobilis, moueretur aut motu recto, aut motu
circulari. Recto motu cieri nequit, quia cum ſupra demonſtratum ſit, eam exi-
ſtere in mundi centro, ſi motu recto ferretur, recederet à centro, atq@ adeo in
eadem prorſus incideremus abſurda, quæ conſequi diximus, ſi terra non eſſet
in medio mundi conſtituta. Præterea ſi motu recto incederet, moueretur uel
naturaliter, uel uiolenter. At natural@cer non ita mouebitur, cum|ſuapte na-
tura ad locum infimũ, qui eſt in centro Vniuerſi, tendat: Certũ autem eſt eam
aſcendere, in quamcunque partem motu recto impellatur. Violenter quo [?] que
motu recto moueri non poteſt, quoniam nullum cor [?] pus ipſa grauius reperi-
tur, quod ſuo pondere eam à centro mundipropelleret. Rurſus ſi terra motu
recto ferretur, ſumma uelocitate eam moueri neceſſe eſſet, cum ſit ſumme gra
uis: Quo conceſſo, quis non uidet, minus grauia, cuiuſmodi ſunt arborum fo-
lia, paleæ, & reliqua omnia corpora, poſt ipſam in aere debere relinqui, cum
eius motum celerrimum conſequi nequeant, quippe cum tanta grauitate non
ſit prædita? At hæc omnia communi experientiæ repugnant. Videmus enim

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer