Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Ioan. de Sacro Boſco. bram eſſe conicam, ita ut ſemper anguſtior efficiatur, tandemq́ue in punctum
deſinat, neceſſe eſt, umbræ denſitatem habere minorem diametrum, quàm ſit
terrę diameter. Quare cum tota Luna intra dictam umbram aliquando abſcõ-
datur, longo etiam temporis interuallo, ut in eius eclipſibus apparet, quis nõ
uidet, eius diametrum minorem eſſe diametro umbræ, & ex conſequenti lon-
ge adhuc minorem terræ diametro? Quoniam igitur Luna multo minor, quã
terra, exiſtit, & nihilominus tanta nobis apparet, perſpicuũ eſt, eam nobis ad-
modum eſſe uicinam, ut iam ſenſibilis ſit omnino, ac perceptibilis diſtantia à
ſuperficie terrę ad eius centrum, ſi cum diſtantia à ſuperficie terrę ad cęlũ Lu-
næ conferatur. Quare recte Ptolemæus, ac Ioannes de Regiomonte Dict. 4. Al
mag. c. 1. præcipiunt, uerũ locũ ☽, per eclipſes Lunares inueftigãdũ eſſe, nõ au-
tem per inſtrumenta. Nobis enim, aiunt, in ſuperficie terræ exiſtentibus maxi-
mus, & ſenſibilis error continget, ſi per inſtrumenta locum uerum ☽, uenari
uelimus, & propter nimiam eius uicinitatem; quod minime contingeret, ſi in
centro terrę collocati eſſemus.

Locvs hic me admonet, ut, quoniam de omnib@s ſtellis, quæ uiſu com-
mode percipiuntur, uerba fecimus, aliquid etiam dicam (multi enim uiri gra-
ues, atque eruditi meam hac de re ſententiam flagitarunt) de ſtella illa noua,
quę anno 1572. in conſtellatione Caſſiopeiæ apparuit, & anno 1573. euanuit. Apparuit quidem ſtella illa tantæ magnitudinis, ac ſplendoris in principio,
ut Veneris ſtellam uinceret: ſed poſt aliquot menſes ita diminuta ſuit, ut æ
qualis iudicaretur ſtellę polari, uel cuiuis alij ſtellę magnitudinis tertię, atq; in hac quantitate ad finem uſque ſemper uiſa fuit. Res ſane admiranda, & pro-
digio perſimilis, & quæ multorum ingenia exercuerit. Nonnulli enim, licet
pauci, putarunt, eam ſtellam nouam non fuiſſe, ſed unam ex antiquis illis tre
decim, quæ ſemper in Caſſiopeia ab Aſtr onomis ſunt obſeruatæ: uiſam autem
tunc eſſe maiorem ſolito, propter exhalationem in ſuprema aeris regione in-
ter ipſam, & noſtrum aſpectum interiectam; indeq́; factum eſſe, ut plerique il-
lam fuiſſe nouam crediderint. Alijuero exiſtimatunt, ſtellam illam fuiſſe mi-
nimam aliquam in Firmamento ex earum numero, quæ extra ſex magnitudi-
nes ſunt, & plerunque propter exiguitatem deliteſcunt, ita ut non appareant,
ideoq́ue, ut ſupra diximus, ab Aſtronomis non ſunt in numerum ſtellarum re-
latæ: propter exhalationem autem inter poſitam uiſam eam tunc fuiſſe tanta
magnitudine, ut ab omnibus fere noua exiſtimaretur. Alj denique, ſtellam illã
ſuiſſe cometam in ſuptema aeris regione, arbitrati ſunt.

119.1.

Digreſſio
de ſtella il-
la noua, q̃
an. 1572. ap
paruit, &
anno 1574.
euanuit.
Prima ſen-
tẽtia de no
ua ſtella.
Secũda ſen
tẽtia de no
ua ſtella.
Tertia ſen-
tẽtia de no
ſta ſtella.
Con futatio
primæ ſen-
tentię.

Vervm nulla harum opinionum mihi uera eſſe uidetur. Quod enim
ftella illa non fuerit una ex tredecim illis in Caſſiopeia notatis, certo certius
eſſe puto. Nam Franciſcus Maurolycus abbat Meſſanenſis in contemplatione
ſiderum exercitatiſſimus, (quippe qui ſexaginta ipſos annos in eo ſtudio po-
ſuerit) in Sicilia, alijq́; Aſtronomi permulti tum in utraque Germania, tum
in Hiſpania, & Gallia qui non ſemel illas tredecim ſtellas Caſſiopeiæ numera
runt, eodem illo tempore, quo noua hęc apparuit, pręter tredecim illas, no-
uam hanc, de qua loquimur, in Caſſiopeia animaduerterunt, utiam non tre-
decim, ut olim, ſed quatuordecim ſtellas in Caſſiopeia eſſe intelligerent. Cu-
ius rei etiam teſtis ſum ego ipſe, qui Romę [?] anno 1573. menſe Decembri, prę-
ter nouum illud aſtrum, (diminutum tamen, ita ut ſtellis tertię magnitudinis
par uideretur) in Caſſiopeia alia tredecim cõſpexi: nec uero ego unus Romæ,
ſed complures alij mecum, quibus nuper ortum ſidus monſtrabam, ſępius ob-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer