Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Comment. in I. Cap. Sphæræ Addiſcaturprimum uerus locus primæ ſtellæ Arietis, ſiue (quod idem eſt) di-
ctæ ſtellæ u [?] era longitudo; Deinde cuiuſlibet ſtellæ ex tabula ſuperiori lõgitu
do excerpatur, cui primæ ſtellæ Arietis uera longitudo adijciatur. Nam excre
ſcẽs ſumma, ſi minor fuerit, quàm gr. 360. mox indicabit diſtantiã ſtellæ propo-
ſitæ ab initio ♈, primi mobilis, ſi uero exceſſerit gr. 360. num [?] erus, qui relin-
quitur, abiectis grad. 360. dictam offeret diſtantiam. # Exemplvm . Iuxta obſeruationes Petri Appiani, qui uera ſtellarum fixarum loca examina-
uit anno M. D. XXXII. prima ſtella Arietis receſſit à principio ♈, primi mo-
bilis orientem uerſus gr. 26. min. 38. Si igitur ſcire cupiam, quantum ab eodem
principio amota ſit ſpica ♍, accipio ex tabula ſuperiori in conſtellatione ♍,
quæ eſt 27. Conſtellatio, diſtantiam dictæ ſtellæ à prima ſtella ♈, nempe grad. 170. min. 0. cui addo 26. gr. min. 38. quibus prima ſtella ♈, ab æquinoctio verno
receſſit, efficiunturq́; grad. 196. min. 38. Atque tanta eſt uera longitudo illius
ſtellæ, quàm ſpicam ♍, dicunt. Item ſi inquirere lubeat quãtum diſtet à verno
ęquinoctio ſtella illa, quę in umbilico Pegaſi, & in capite Andromedę exiſtit,
ſumo ex 19. conſtellatione, quę eſt Pegaſi, uel ex 20. quę eſt Andromedę, dictę
ſtellę diſtantiam à prima ſtella ♈, nempe gr. 341. min. 10. cui addo gr. 26. min. 38. efficiunturq́ue grad. 367. min. 48. a quibus ſi reijciantur grad. 360. ſupere-
runt grad. 7. min. 48. Tanta igitur eſt longitudo uera ſtellæ propoſitæ. Atque
ita de cęteris.

Praet erevndvm tamen non eſt, Nicolaum Copernicum accu-
ratum ſtellarum obſeruatorem anno M D XXV. reperiſſe ſtellam primam
♈, nonſolum receſſiſſe ab ęquinoctio uerno gr. 26. min. 38. ut uult Appianus,
ſed grad. 27. min. 21. Quare ſi illius obſeruationibus potius uelis fidem habe-
re, quam Appiani, reperies iuxta documentum pręcedens longitudinem ſpi-
cę ♍, hoc eſt, diſtantiam eius ab initio ♈, primi mobilis eſſe grad. 197. min. 21. Longitudinem uero capitis Andromedę complecti grad. 8. min. 31. Sed quoniã
ſtellę paulatim ab occaſu in ortum progrediuntur, addenda erunt hoc tem-
pore plura Minuta. Nam ab anno M D XXV. uſque ad annum Iubilęi
M D LXXV. quo Romę ſecundum hanc tabulam globum Aſtronomicum
quàm correctiſſimè conſtruximus, ſtellę fixę ferè progreſſę ſunt min 26. Qua-
re longitudinibus in pręcedenti tabula repertis addendi erunt grad. 27. min. 47. ut uerę longitudines inueniãtur. Id quod nos in eo globo pręſtitimus. Hac
ratione ſpica ♍, diſtabit a principio ♈, grad. 197. min. 47. Caput uero Andro [?] -
medę ab eodem aberit grad. 8. min. 57.

In quo ſi-
gno, & gra-
du Ecclipti-
cæ quæuis
ft [?] ella repe-
@iatur.

Hinc etiã facili negotio elicies, in quonã ſigno Zodiaci, & gradu quęli-
bet ſtella reperiatur. Si enim gradus uerę longitudinis inuentæ diuidantur per
30. illico in numero Quotiẽte habebuntur integra ſigna, quibus ſtella ab ęqui
noctio uerno amouetur; reliquus autem numerus graduum, ac minutorum, ſe
quenti ſigno dandus erit. Exemplvm . Longitudo ſpicę ♍, inuenta fuit
gr. 197. min. 47. (Nunc enim ſequimur Copernici obſeruationem, tanquam ue
niorẽ, additis tamen adhuc min. 26. ut diximus.) Diuido 197. per 30. eritq́ue nu
merus Quotiẽs 6. reliqui autẽ gr. 17. min. 47. Quamobrẽ ſpica ♍, receſſit ab ini
tio ♈, primi mobilis ſex ſignis integris, eſtq́; in gr. 17. min. 47. ſeptimi ſigni, nẽ-
pe ♎. Pronuncio ergo, hoc tꝑe uerum locum ſpicę ♍, eſſe in gr. 17. min. 47. ♎. Eadem ratione inuenietur locus uerus capitis Andromedę in gr. 8. min. 57. Eodemq́; modo loca omnium ſtellarum fix arum inquires ſiue iuxta obſerua-
tiones Appiani, ſiue Nicolai Copernici, ſiue alterius cuiuſpiam, & c.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer