Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Ioan. de Sacro Boſco. @ia contineri ſtellas 15. maximas, easq́; lucidisſimas, quę primę magnitudinis
dicuntur. In 2. differentia inuenerũt ſtellas minores, ac minus lucidas 45. quas
ſecundę magnitudinis dixerunt. In 3. differentia repererunt ſtellas 208. ad huc
minores, easq́; tertię magnitudinis nominarunt. In 4. differentia, ſeu magnitu-
dine obſeruarũt ſtellas m@nores adhuc 474. In 5. differẽtia, magnitudineue nu
merarũtad huc minores ſtellas 217. In 6. denique
differẽtia, ſeu magnitudine annotarũt ſtellas 49. quę omnium minimę ſunt. Pręter has autem om
nes ſtellas reperiũtur alię quinq; dictę nebuloſę,
& nouem obſcuriores, quę vix ſeſe noſtris ſenſi-
busingerunt: ob idq; non referuntur in aliquam
dictarum magnitudinum, quoniam earum quãti
tates notari minime potuerunt propter earũ ob-
ſcuritatẽ. Si igitur omnes has ſtellas in unã ſum
mam colligas, inueniens p̃ciſe numero 1022. ut
in appoſita formula conſpicis.

109.1.

Quomodo
Aftronomi
numerum
ſtellarũ in
ueſtigar [?] int
Sex differẽ-
@iæ magni-
tudinũ ſtel-
larum, &
quot i [?] qua
habet diſſe-
rentia con-
tineantur.
Magnitudo. Num. # ſtell.
1 # 15
2 # 45
3 # 208
4 # 474
5 # 217
6 # 49
Nebuloſæ # 5
Obſcuriores # 9
Omnes ſimul # 1022

Qvod autem in hyeme nocte ſerena infini
ta propemodum multitudo ſtellarum appareat, (vt opinioni communi vulgi-
reſpondeamus.) maxime uerſus polum arcticum, id ex altera duarum cauſa-
rum arbitror euenire. Vel quia, cum tunc aer magis purgatus ſit, quàm in æſta
te, fit, vt posſint etiã uideri ſtellę minimæ, quę in ſex dictis differentiis propte-
rea non ſunt notatæ, quòd non ſemper appareant. Vel quia, cum tunc ſtellæ
ualde admodũ micare ſoleãt, fit, ut uiſus hallucinetur, putetq́. ſe plures ſtel
las uiſu percipere, cũ tamẽ re ipſa ſtellas nõ uideat, ſed apparẽtias quaſdã ſtel-
larum propter illã uehementem micationẽ, ſeu ſcintillationẽ generatas. Cu-
ius rei ſignum eſt, quòd ſi quis oculorum aciem uelit in una illarũ ſtellarum fi-
gere, eam uel omnino perdat, uel certe uacillare deprehẽdat, ita ut nõ in eo-
dem loco maneat. quod in aliis ſtellis nõ accidit. Et procul dubio, ſi tãta eſſet
multitudo ſtellarum, quãta tunc uiſui apparet, mirum eſſet, eas ab Aſtronomis
non fuiſſe notatas, cum tamen multo minores notarint, immo etiã illas, quę
extra imagines, ſeu conſtellationes reperiuntur, ut ex ſequenti [?] tabula appa-
rebit, & quarũ nullus omnino uſus eſt apud Aſtronomos. Illud etiã, quod ſcri
pturæ ſacrę referunt, Denm Abrahamo dixiſſe cap. 12. Geneſ. [Suſpice cælum,
& numera ſtellas, ſi potes. ] Et dixiſſe ei. [Sic erit ſemen tuum] Item cap. 22. [Be-
nedicam tibi, & multiplicabo ſemen tuum, ſicut ſtellas cæli, & uelut arenam, quæ
eſt in littore maris. ] Item cap. 26. [Et multiplicabo ſemen tuum, ſicut ſtellas cæli. ]
Intelligndum eſt ſecundum communem ſententiam uulgi exiſtimantis, in-
finitam eſſe multitudinẽ ſtellarum, dum eas nocte ſerena confuſe intuetur, ac
ſine ordine, non autẽ, quod re uera tanta ſit multitudo ſtellarũ, quanta eſſet
futura multitudo filiorũ Iſrael, qui ex Abrahamo ortum duxerũt. Nam c@m
ſint 48 imagines, in quibus omnes ſtellæ 1022. collocantur, licet nõnullæ ex-
tra illas poſitæ ſint, nemo ſane affirmabit, in ſingulis conſtellationibus eſſe
10000. ſtellas, cum nec 100. videantur, etiã in maxima cõſtellatione. Et certe
mirũ eſſet, Aſtronomos in numeratione ſtellarũ in qualibet cõſtellatione er
raſſe hoc tãto numero 10000. ferè. Nã ſi ita eſſet, ꝗ fieri poſſet, ut illæ ſtellæ,
quas in conſtellationibus notarũt, in tãta multitudine diſcernerẽtur? Immo
etiã ſi concedamus, in ſingulis cõſtellationib. eſſe 10000. ſtellas, nõ tñ intelli
gẽda erũt uerba ſcripturæ, ut ſonãt, nẽpe tot eſſe ſtellas, quot filii Iſrael futu-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer