Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Comment. in I. Cap. Sphæræ ctum eſt. Sequela confirmatur. Nam ſi terra collata cum cœleſti corpore eſſet
alicuius magnitudinis, quæ ſub ſenſum caderet, haud dubie ſupeificies quoq; terræ notabiliter à centro mundi, quod idem
iam probauimus eſſe, quod centrum terræ re
cederet. Quocirca Hor@on incumbens ter-
rę ſuperficiei, notabiliter cœlum in duas par-
tes inæquales ſecaret; vt luce clarius in figura
propoſita cernis.

107.1.

180-01

Invenies hanc candem ratione@
apud Ptolemæum Dict. 1. cap. 6. & apud Al-
phraganum Differ. 4. eſtq́; omnium aliorum
Aſtronomorum: quam quidem vides eaſdem
habere vires in mari. Si enim mare eſſet mul-
to maius, & altius quàm terra, vt nonnulli
fabulantur, non poſſemus in medio mari con
ſtituti medietatem cęli videre, aut certe non @que bene, ac in terra; cuius op-
poſitum experientia quotidiana nos docet.

Item ſi intelligatur ſuperficies plana ſuper centrum terræ diuidens
eam in duo æqualia, & ipſum per conſequens Firmamentum, oculus exi-
ſtens in terræ centro uider@t medietatem cœli; Sed idem exiſtens in ſuperficie
terræ uidet eandem medietatem. Igitur patei, quod inſenſibilis eſt quantitas
terræ, quæ eſt à ſuperficie ad centrum, & per conſequens quantitas totius
terræ inſenſibilis eſt reſpectu Firmamenti.

107.1.

Con@rma-
tio antece-
dentis @a-
tionis.

108. COMMENTARIVS.

Sicv ndvm medium explicans quodammodo, ac conſirmans pri-
mum, hoc eſt. Si imagi-
naremur ſuperficiem pla
nam circularem ingen-
tis magnitudinis t@ãſire
per centrum mundi, ſeu
terræ, diuideret hæc vti-
que & terram, & Firma-
mentũ in ſegmẽta ęqua-
lia, & ex conſequenti
oculus aliquis exiſtens
in centro mundi ſuper
illã ſuper [?] ficiem medie-
tatem cœli præcisè con-
ſpiceret, niſi à denſitate
terræ impediretur: At-
qui idem oculus conſtitu
tus in ſuperficie terræ,
eandem, quoad iudici@
ſenſus, medietatem cer-
nit, ut vult Ptolemæus,

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer