Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Comment. in I. Cap. Sphæræ cta ex minori circulo, ſeu ſphæra maiorem tumorem aufert, ſit, ut idem uas
maiorem partem à minori ſphæra auferat, quàm à maiore, & idcirco maiorem
copiam aquę in loco inferiori recipiat, quàm in ſuperiori, ut cernis in propoſi
ta figura. At quoniam tam exiguum interuallum, quale eſt à radice montis
etiam altiſſimi, ad eiuſdem cacumen, nullius eſt momenti, ſi cum tota terrę
ſemidiametro conferatur, efficitur, ut uix ſentiatur hæc diuerſitas. Si tamea
ad centrum uſq. pateret aditus, ibi plane oculis intueremur, atq. animaduer
teremus aquæ cumulum, ſeu tumorẽ ſphæricũ uaſi pleno inſiſtere. Quo enim
aqua magis ad centrum accedit, eo magis ẽt ſenſibiliter rotunditatem acqui-
rit: Adeo ut ſi terra a mundi centro diſcederet, pateretq́; aditus ipſi aquæ, con-
tinuò tota aquæ multitudo ad mediũ mundi conflueret, ac primo impetu huc
illucq́. fluctuaret, donec ſenſim, remiſſo motus impetu, in perfectiſſimũ coiret
globũ, ambiretq́. æqualiter totius mundi centrũ. Multa alia his ſimilia colligi
poſsũt ex ijs, quæ dicta ſunt, quibus breuitatis cauſa ſuperſedẽdum eſſe cẽſeo.

103.1.

169-02

Postremo ut nonnihil etiam de figuris reliquorum duorũ elemento-
rum, aeris ſcilicet & ignis, dicamus, ſatis perſpicue uidetur concludi poſſe, ea
eſſe figuræ ſphęricæ. In primis namq. aer, quantum ad ſuperficiem eius conca
uam, rotundus eſt, quoniam circundat, & ambit globum rotundum, quem di-
ximus conſtitui ex aqua & terra: Pari ratione Ignis quo ad ſuperficiem eius
conuexam, neceſſario rotundus exiſtit, cum ſit ſub concauo Lunæ. Et quia
tam ignis, quàm aer, æqualiter uidetur à centro recedere propter leuitatem,
non ſecus ac grauia ad centrum tendunt ob grauitatem, fit, ut, & aer ſecũdum
conuexum, & ignis ſecundum concauum ſphęricæ quoq. fit figuræ: Alias par@
illa aeris, uel ignis: quę magis centro mundi propinquaret, non quæreret ſur-
ſum aſcendere, quod eſt contra utriuſq. elementi inclinationem naturalem. Veriſimile tamen eſt, neq. ignis concauum, neq. aeris conuexũ eſſe ſphæricum,
cum plus ignis uideatur generari ſub Zona torrida, hoc eſt, ſub Aequatore, vel
prope, ubi nimirum continue uerſatnr Sol, cęlumq́ne ſumma uelocitate con-
uertitur, plus uero aeris ſub Zonis frigidis, id eſt, ſub polis, aut prope, propter
nimiam diſtantiam Solis, frigiditatem & tarditatem motus.

103.1.

Figura ae-
@is, & Ignis
quę.

Neqve uero hocloco prætereundem eſt, Platonem in Tymæo attribue
re cęlo, & quatuor elementis, figuras quinque corporum regularium, de qui-
bus agitur lib. 13. 14. 15. & 16. Eucl. ob ſimilitudines quaſdam. Igni enim pro-
pter acumẽ ſuæ flammę attribuit pyramidem, ſeu tetraedron; Aſcendit namq-
quælibet particula ignis ad modũ pyramidis. Aeri uero octaedron: Sicut enim
aer proxime ad ignem accedit, ſic etiam octaedron maximam ſimilitudinem cũ
Tetraedro obtinet, cũ conſtet ex duabus pyramidibus. Aquæ deinde concedit
Icoſaedron, propter nimiam mobilitatem, ac fluxibilitatem. Cubum autem, ſi-
ue Hexaedron tribuit terræ ob ſuam immobilitatem, ac ſtabilitatem: Iuter oĩa
enim corpora regularia cubus motui ineptiſſimus eſt. Cælo denique adſcribit
Dodecaedron: Nam quemadmodum cęlum in toto ambitu 12. ęqualia ſigna
complectitur, ita quoq. dodecaedron 12. æqualibus ſuperficiebus continetur. Omitto alias cauſas, proprietateſve, propter quas Plato figuras quinq. corpo
rum ſimplicium mundum componẽtium corporibus regularibus aſſimilauit. Has enim copioſius pertractatas reperies apud Platonicos. Non eſt tamẽ ullo
modo exiſtimandum, ut multi falſo arbitrantur, Platonem philoſophum inſi
gnem putaſſe, Cælum & quatuor elemẽta vere talibus eſſe figuris prædita. Ait
enim in eodem Tymæo, Mundum cum omnibus partibus præcipuis, cuiuſmo-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer