Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Comment. in I. Cap. Sphæræ minibus ſub hac autem naturaaer. ] Immo idem Ariſtoteles aliis in locis ignem
ſub concauo Lunæ appellat exhalationem, ut eodẽ lib. ſumma 2. cap. 4. in hanc
ſententiam ſcribens. [Supponitur enim nobis mundi eius, qui circa terram, quan-
tum ſub circulari eſt latione, eſse primam partem exhalationem ſiccam, & calida [?] m. Ip-
ſa autem, & continui ſub ipſa aeris adhuc multum, ſimul circunducitur circa terram
à latione, & motu circulari. ] Ex his omnibus locis perſpicuũ eſſe uidetur, Ari-
ſtotelem eam ſolum partem ſub concauo Lunæ appellare aerem, in quo uapo-
res exiſtunt, reliquam autem Ignem. Vana ergo omnino eſt, ac reijcienda ſen-
tentia eorum, qui decuplam proportionem inter elementa ponunt, cum nec
ulla continua proportio inter illa ſit, immo tam aqua, quàm aer, minor ſit,
quàm terra, ut ex ijs, quæ diximus, perſpicue apparet.

103.1.

Quãto mi-
nor ſit aer.
quàm terra
& ignis. Itẽ
quanto ma
ior ſit ignis
quàm ter-
ra.

Colligitvr rurſus ex eo, quod diximus, omnia grauia tendere ad
centrum totius Vniuerſi, quod & centrũ eſt aquæ & ter-
ræ; omnia perpendicula & grauia ex diuerſis locis libere
demiſſa ſibi inuicẽ appropinquare, adeo ut in cẽtro ter-
ræ, ſeu Vniuerſi, ſi eo peruenirent, in unum punctum coi
rent, ut in figura appoſita conſpicis. Quoniam uero tota
diſtantia ad centrum uſq; per ſe conſiderata admodũ mæ
gna eſt, fit, ut in paruo ſpatio iſte perpẽdiculorum acceſ-
ſus percipi nequeat. Si enim duo perpendicula inter ſe
decẽ palmis, aut cẽtum, aut etiam pluribus diſtent, quia
admodum exigua eſt hæc diſtantia comparatione ſemi-
diametri terræ, & ex conſequenti in centro mundi angu
lus concurſus minimus efficitur, uidebuntur prorſus in-
ter ſe æquidiſtare. Atq; hęc eſt cauſa, cur ædificia ad per-
pendiculũ conſtructa uideantur æquidiſtantia, ſeu paral
lela, cũ tamẽ re ipſa in loco inferiori fint magis propin-
qua inter ſe, in ſuperiori uero magis unũ ab altero ſeiun
gatur. Idemq́; dices de duobus quibuſcunque parietibus
ſeu muris, Itaq; ſi puteus conſtrueretur ad perpendiculum uſque ad mundi cen
trum, eius latera continuo in anguſtum tenderent, licet in ſenſibiliter, donec
in centro conuenientia pyramidis figuram abſoluerent, cuius baſis eſſet os pu
tei, uertex autem centrum totius Vniuerſi. Similiter ſi turris tantæ celſitudi-
nis, quanta eſt terræ profunditas, ad perpendiculum conſtrueretur, mirum in
modum eius latera in ſummitate ab inuicem diſtarent. Ex quibus efficitur, om-
nes muros ad perpendiculum conſtru ctos ita rectà tendere ad centrum, ſicut
quæuis rectæ lineæ circuli a centro exeuntes in centro cõueniunt. Quod niſi
obſeruaretur ab artificibus, ædificia nulla ratione conſiſtere poſſent.

103.1.

Aedificia
ad perpen-
diculũ con
ſtruct a non
eſſe paralle
la, ſed in cẽ
tro mundi
coitura eſ-
ſe, ſi produ-
caniur.
168-01
Fauiment@
ad libellã
ſeu perpen
diculũ con
ftructũ nẽ
eſſe plan@,
ſed portio-
nẽ eſſe ſphę
ræ cuius cẽ
trũ fit idẽ
quod terrę.

Exhis rurſus infertur, nullum pauimentum ad libellam, ſeu perpendi-
culum extructum planum eſſe, ſed iacere librarum, id eſt, omnibus partibus æ-
qualiter a centro remotum, eſſeq́; portionem cuiuſdã ſphæræ, cuius centrum
ſit centrũ mundi, ſeu terræ; ſiquidẽ perpendicula ad centrũ ſemper uergentia
paulatim coarctantur, ut diximus, pauimentumq́; rotundum cogunt eſſe. Ve-
rum hæc rotunditas in modico ſpatio percipi non poteſt, ſicut nec rotunditas
terræ uel aquæ: Ingens uero aliquod pauimentũ 3000 v. g. vel 4000. paſſuũ ad
libellã ſaòricatũ omnino aliquẽ præ ſe ferret tumorẽ. Vnde fit, ut immenſum
aliquod pauimentum rectilineum, ſecun dum uidelicet rect@m lineam conſti-
tutum, minime dici poſſi@ libratum. Ea etenim proprie librata dicuntur, quæ

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer