Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Ioan. de Sacro Boſco. uero obſtat auctoritas Ariſtotelis, quam dicti Peripatetici in confirmationem
ſuæ ſententiæ adducunt, quando uidelicet dicit; ex uno pugillo terræ decẽ pu
gillos aquæ generari, & ex uno aquæ decem aeris, ex uno denique a eris decẽ
ignis. Nam hoc Ariſt. aſſeruit uel exempli gratia, uel ſi uere ita ſenſit, intelli-
gendum eſt, ſi ex tota quantitate terræ deberet generari aqua, eſſet aqua pro-
creata decuplo maior, quàm terra, & ſic de cæteris: non autem, quòd re ipſa ele
menta, quæ nunc extant, talem habeant proportionem: ita enim deberet eſſe
æqualis materia in omnibus elementis: quod tamen nuſquam Ariſtoteles af-
firmauit: immo contra experientiam videtur eſſe. Non ſolum. n. aqua minor
eſt, quàm terra, ut diximus, verum etiam aer multis partibus minor eſſe uide-
tur. Nam cum ueriſimile ſit, aereã regionem eam eſſe tantummodo, in qua va-
pores ex terra, & aqua extracti, eriam ſubtiliſſimi, domicilium habent: cũ non
ſit maior ratio, cur in una magis parte aeris poſſint eſſe, quàm in altera, ſi qua
eſt: ſit autem ſumma uaporum eleuatio ad 52. milliaria, aut circiter, ut Geo-
metrice ab Alhazen lib. 7. ſuæ Perſpectiuæ, à Vitellione lib. 10. propoſ. 60. & a
Petro Nonio in lib. de crepuſculis demonſtratur: dicendũ erit, altitudinẽ, pro-
funditatem ve aeris continere 52. milliaria, aut circiter, & non amplius, ita ut
in tanto interuallo à terra ſit confiniũ aeris & ignis. Alias altius adhuc aſcẽde-
re poſſent uapores, niſi ſiccitas, & calor ignis obſiſteret. quod a nemine hacte-
nus uiſum eft ſieri. Quæ cũ ſint, ſacile reperiemus, quantò minor fit aer quàm
terra, & ignis. Cũ enim ſemidiameter terræ, ſecundum Ptolemæum, comple-
ctatur milliaria ferme 3579. comprehendet diſtantia à centro terræ vſq; ad cõ
uexum aeris milliaria; 631. & tota diameter globi compoſiti ex terra, aqua, & aere, milliaria 7262. Hinc per præcepta, quæ ad finem huius cap. trademus, in-
ueniemus maximum circulum huius globi, & totam ſuperficiem conuexam: & @x hac rurſus ſoliditatem eiuſdem globi, quæ comple ctitur milliaria cubica
200610193776. fere. A quibus ſi detraha mus milliaria cubica 192138615000. quæ globum ex terra & aqua compoſitum conficiunt, relinquentur milliaria
cubica 8471578776. pro ſoliditate & quantitate aeris, ita ut proportio terræ
& aquæ ſimul ad aerem ſit ferè, quæ 23. ad 1. Quòd ſi globum conſectũ ex ter-
ra, aqua, & aere rurſum detrahamus ex tota ſphæra omnium elementorũ, quę
cõplectit̃ fere 6904885407255000. milliaria, remanebit ſoliditas ſolius ignis
milliarrorum 6904684797061224. ita ut ignis ad terram proportionẽ fere ha
beat, quam 35437. ad 1. ad aerem uero, quam 815041. ad 1. Itaq; ſi terra unà cũ
aqua ponatur 23. erit aer fere ut 1. & ignis ut 815041. Negligimus enim hic mi
nutias, quæ unitatẽ non conficiunt. Hæc idcirco dixerim, ut appareat, quàm te-
mere nonnulli affirmare audeant, decuplam inter elementa proportionẽ eſſe-
Quòd ſi quis cõtendat, aerẽ ultra 52. milliaria extendi, etiam ſi ulterius uapo-
res non aſcendant, ob nimiam ſiccitatem, & calorẽ illius aeris, erit diſputatio
de nomine. Illud enim ipſum, quod nimis ſiccum eſt, & calidum ſupra aerem,
ignem appellamus. quemadmodum & Ariſtoteles lib. 1. Meteor ſumma 1. cap. 4. affirmat, ubi ait. [Sed oportet intelligere dicti à nobis aeris, id quod eſt circa ter-
ram, uelut humidum & calidum eſſe, propterea quod uaporet, & exhalationem ha-
beat terræ: quod autem ſuper hoc, calidum iam & ſiccum. Eſt enim uaporis natura,
humidum & calidum: exhalationis autem, calidum & ſiccum. ] Item eodem lib. ſumma 2. cap. 1. ita ſcribens. [Primo enim ſub circulari latione eſt calidum & ſic-
cum, quod dicimus ignem. Innominatum enim eſt, & commune in omnifumoſa diſgre
gatione attamen, quia maxime natum eſt tale corpus exuri, ſic neceſſarium eſt uti no-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer