Ioan. de Sacro Boſco.
in mari non eſſet æquidiſtans arcui terræ, ſed in medio magis attolleretur, vel
deprimeretur, vel etiam arcum terræ tranſcederet, eum ſecando, ſequeretur
vtrumque arcum non habere idem centrum, vt conſtat apud Geometras: quod iam impugnauimus. probatum enim eſt, idem eſſe centrum vtriuſque
elementi.
103.1.
Quomodo
intelligen-
dum ſit, v-
nũ globum
ex terra &
aqua con-
ſ
[?]
titui.
Svperest
, vt nonnullas obiectiones, quæ contra noſtram ſenten-
tiam fie ri poſſent, in medium proferamus, easq́ue diſſoluamus. Quamuis enim
ex perientiæ hactenus adductæ euidenter oſtendat, idem eſſe centrum terræ, & aquæ, atque adeo vnum ex illis globum conſtitui: ſunt tamen nonnulla, quæ
difficultatem videntur facere, probareq́ue nulla ratione fieri poſſe, vt duo hæc
elementa vnicum globum conſiciant. Primum igitur ſic poterit quis conari
probare, non eſſe idem centrum terræ, & aquæ, ac propterea ex ipſis non com-
poni vnum globum. Terra & aqua ſunt difformes in grauitate: conſtat enim ter
ram eſſe grauiorem quàm aquam. Igitur non poſſunt habere idem centrum gra
nitatis, & magnitudinis, ſed terra grauitate ſua propellet aquam extra centrũ
totius Vuinerſi, quod ipſi debetur ob ſummam grauitatem: Quemad modum
neque globus, qui partim ligneus, partim vero plumbeus exiſtit, idem ceutrum
grauitatis & magnitudinis poſſidere poteſt, cum hoc ſit in medio ipſius, illud
vero in parte plumbea, tanquam grauiori, Ad hanc obiectionem dicendum eſt,
e
[?]
am ex falſa hypotheſi procedere: putat enim, ex vna tantum parte eſſe terram,
& ex oppoſita totum mare, quod faſſum eſt. Nauigationibus enim huius no-
ſtræ tempeſtatis tam ſub polis, quàm ſub Aequinoctiali circulo, tam in oriente,
quàm in occidente, & denique in toto orbe repertę ſunt vel continentes, vel
inſulæ, vel peninſulæ, ita vt per totum orbem fere permixtæ ſint terra, & aqua. Eſt enim mare innumeris pene inſulis conſperſum, adeo vt plus terræ, vel cer-
te non multo minus, extra mare appareat, quàm aquis ſit contectum, vt egre-
gie probat Alex. Piccolomineus in libello de quantitate terræ, & aquæ. Vnde
dicimus hunc globum, quem confici aſſerimus ex terra, & aqua, ita eſſe compa-
ratum, vt terra vndiqi emineat, aqua vero in partibus humilioribus deſidat. Re
ſert itaque terra globi cuiuſdam lignei ſpeciem, in quo plurimæ ſint concaui-
tates, in quibus aqua poſſit tecipi: Nam hac ratione ita eſt æqualitate ponderũ
hic globus collibratus, vt idem habeat centrum grauitatis, & magnitudinis. At
que hoc ipſum videtur ſentire Ariſto. lib. 1. Meteor. vbi ait, [Terræ moles, quæ
toi
[?]
am etiam aquæ copiam complexa eſt, nullius particulæ rationem ſubit ad ambientium
magnitudinem. ] Quibus verbis perſpicue aſſerere videtur, aquam in concauita
tibus terræ comprehendi, quandoquidem dicit, terram in ſe continere totam,
aquæ copiam: immo hoc ipſum ratio naturalis ab experimento deſumpta per-
ſuadere videtur. Deprehendimus enim aquas confluas, deciduasq́ue eſſe ad ter
ræ partes decliuiores, concauioresq́ue, ita vt intra eminentiora terræ loca non
aliter, quàm intra montes valles, contineatur, donec omnes partes collibren-
tur, ac ad amuſſim adæquentur, vt recte demonſtrauit Ariſt. 2. lib. de cœlo, cu-
ius rationem ſupra attullimus.
103.1.
1. obiectio.
Solutio
obiectionis
Deinde
obijciet aliquis hoc modo. Partes terræ detectæ ſunt minus
graues partibus tectis aqua maris, propter aerẽ incluſum in cauernis, & calo-
rem Solis, qui eas continue exiccat. Cum igitur centrum grauitatis in cor-
pore difformiter graui ſit in eius parte grauiori, erit centrum grauitatis terræ
magis propinquum illis partibus, quæ aquis ſunt contectæ, quàm illis, quæ ſunt
detectæ: quare diuerſum erit centrum grauitatis terræ à centro magnitudin is