Ioan. de Sacro Boſco.
@IE, graue aliquod deſcendat ad centrum Vniuerſi E. Ducta enim ſemidiame-
tro terræ FIK, erit rurſus angulus B I D, in ſuperficie terræ minor angulo
BIL@ Sola illa pondera, quæ feruntur per lineam rectam, (quod pauciſſimis in
locis contingeret) quæ extenditur per centrum grauitatis, ſeu Vniuerſi, & per
centrum magnitudinis terræ, nimirum per lineam A D F E, uel C L E E, ad an-
gulos æquales incidunt in terræ ſuperficiem, & præter hæc nulla alia, vt demõ
ſtrauimus. Quod cum pugnet cum experientia, & Ariſtotele, dicendũ erit, cen-
trum magnitudiuis in terra idẽ eſſe, quod centrũ grauitatis, ſeu Vniuerſi; adeo
vt è quocunque loco grauia demittantur, ad centrum terræ ferantur: Hac enim
ſola ratione conſtituentur in ſuperficie anguli æquales, quos experientia do-
cet æquales debere eſſe. Idem omnino iudicium habendum eſt de centro ma-
gnitudinis in aqua, eademq́; adhiberi poteſt demonſtratio, dummodo circulis
DGL, referat globum aquæ, cuius centrum eſt F. Quemadmodum enim perpen
dicula inſiſtunt ſuperficiei terræ ad angulos æquales, ita quoq; eadem angulos
æquales efficiunt cum aquæ ſuperficie. Propria tamen, ac peculiari ratione con
firmari poteſt, in aqua idem eſſe centrum grauitatis, & magnitudinis. Cũ enim
aqua nõ impedita ad loca decliuiora ſuapte natura ſemper confluat, vt experiẽ
tia oſtendit, neceſſe eſt, eius ſuperficiẽ conuexam æqualiter recedere à centro
grauitatis: Atqui punctum illud, à quo omnes partes conuexæ diſtant æquali-
ter, eſt, per deſinitionem, centrum magnitudinis. Nõ poteſt ergo diuerſum eſſe
centrũ grauitatis a cẽtro magnitudinis aquæ. Probatur autẽ maior: Si enim cõ-
uexa ſuperficies aquæ ex una parte magis recederet à cẽtro grauitatis, ſiue Vni
uerſi, quàm ex alia, pars illa magis à centro grauitatis remota non deflueret ad
locum decliuiorẽ, qui proculdubio eſt ille, qui pro pinquior exiſtit cẽtro grau@
@atis, uel Vniuerſi, ut ex figura prima huius quæſtionis apparet, in qua centrum
magnitudinis terræ idẽ eſt, quod centrũ Mũdi; centrũ autẽ magnitudinis aquæ
diſtinctũ. Quod cum ſit abſurdum, & cum aquæ natura pugnet, efficitur, idem
eſſe centrũ magnitudinis, & grauitatis in aqua. quod oſtendendum erat. Quã
obrẽ concludendũ eſt, cũ terra, & aqua idẽ habeant centrũ grauitatis, @empe to
tius Vniuerſi, ad quod naturaliter uergunt, quodq; demonſtratum eſt non diſ-
ferre à centro magnitudinis utriuſq; elementi, unam ſphæram, ſeu globum ex
utroq. c
[?]
lemento componi, & nequaquam duos globos mutuo ſeſe interſecãtes
103.1.
Confutatio
reſpõſionis
aucto@um
contrariæ
ſententiæ.
Idem eſſe
centrũ gra-
uitatis &
magnitudi
@is tam in
terra, quàm
in aqua.
2. ratio.
Secvndo
demonftrabimus, terram & aquam habere unam & ean-
dem ſuperficiem conuexam, & ex conſequentiidem centrum, multis experi-
mentis Aſtronomorum. Sicut enim Sol, & rellquæ ſtellæ ciuitati, quæ altera
orientalior eſt quindecim gradibus, ſpatio vnius horæ citius oriuntur, & ad
medium cœli perueniunt, & occidunt, quæ vero orientalior exiſtit triginta gra
dibus, ſpatio duarum horarum, & c. in quocunque tractu terræ ab ortu in occa-
ſum reperiantur illæ ciuitates, dummodo ſub eodem parallelo collocentur; ſi@
etiam nautæ peritiſſimi compertũ habent, idẽ accidere in mari, & Oceano. Na-
@igantes etenim ad occidẽtaliores plagas, ut ex Luſitania v. g. in Americam ſeu
Hiſpaniam nouam, præcipue ad illam pr@uinciam, quæ Florida nuncupatur,
poſtquam progreſſi ſunt quindecim gradibus, repererunt manifeſtiſſimis ſignis
maxime ex eclipſi Lunari, Solem ac reliquas ſtellas integ@a hora citius orir@
in Luſitania, & occidere@idemq́ue proportione eadem per totum Oceanum ab
ortu verſus occaſum contingere obſeruarunt. Hoc autem nullo pacto fieri poſ-
@et, niſi ſuperficies conuexa maris uniformiter continuaretur cum conuexa
@uperficie terræ, ut omnibus Geometris notiſſimum eſt. Si enim eleuaretur