Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Ioan. de Sacro Boſco. æquales eſſe, cum per
A B, & quamcunque
aliam lineam rectam
ex A, ad datam ſuper-
ficiem ductã duci poſ
ſit planum faciens cir
culũ in ſuperficie pro
poſita. Quamobrẽ om
nes rectæ inter ſe æ-
quales erunt, ac pro-
inde ſuperficies ſphæ-
rica erit, cuius centrum A.

102.1.

Archime-
dis demon
ſtratio pro-
bans omne
liquorem
ſphæricam
figuram ha
bere.
2. vndec.
153-01

Intelligatvr iã humor aliquis, ſiue liquor cõſiſtẽs, manensq́; cu-
ius ſuperficies ſecetur plano per D, centrũ terræ ducto faciente lineã in ſuꝑficie
EFGH. Dico lineã EFGH, circunferentiã circuli eſſe, cuius centrũ D. Si. n. non
eſt, nõ erunt oẽs rectæ lineæ ductæ ex D, ad lineã EFGH, inter ſe æquales. Sint
ergo DE, DG, inæquales, & DG, maior, quã DE; ducaturq́; inter has recta DF,
maior quidẽ, quàm DE, minor uero, quàm DG. Deſcripto aũt in plano ſecante
ex D, ad interuallũ DF, circulo IFKH, qui neceſſario rectã DE, ultra punctũ E,
in puncto I, & rectã DG, infra punctũ G, in puncto K, ſecabit; fiant in D, duo an
guli æquales FDI, FDG, deſcribaturq́; in liquore, & in plano circuli IFk H, cir-
culus LMN. Partes ergo humoris prope circunferentiã LMN, æqualiter iacẽt,
& continuatæ inter ſe, cũ æqualiter a centro D, diſtent, quarũ eæ, quæ ſunt iux
ta circunferentiã MN, magis premuntur à liquore prope FG, quàm illæ iuxta
circunferẽtiã LM, a liquore prope EF, cũ ille grauior ſit, quã hic, ut patet. Qua-
re partes iuxta LM, a partibus iuxta MN, expellentur: ac propterea humor non
conſiſter. Ponebatur autem conſiſtens, & manens. quod eſt abſurdum. Linea er-
go EFGH, circuli circunferentia eſt, cuius centrum D. Similiter demonſtrabi-
tur, ſi quomodocunque aliter ſuperficies liquoris plano ſecta fuerit per D, cen
trũ terræ, ſectionem circunferentiam eſſe circuli, cuius centrũ D. Igitur ut pau-
lo ante oſtendimus, ſuperficies ipſa ſphęrica erit, cuius centrum D, idem, quod
terræ: quandoquidẽ eiuſmodi eſt, utſecta ſemper per centrũ terræ faciat circu
li circunferentiam centrũ habentis centrum terræ, quod erat demonſtrandum.

103. AN EX TERRA, ET AQVA VNVS FIAT GLO-
bus, hoc eſt, an horum elementorum conuexæ ſuperficies
idem habeant centrum.

QVamvis ab auctore recte ſit probatum, tam terrã, quàm aquam
eſſe rotundam, in dubium tamen à nonnullis uertitur, an hæc duo
elementa ita ſint rotunda, ac ſphærica, ut unicũ conſtituant globũ,
vel(quod idẽ eſt) unũ, & idẽ habeant centrũ. Q uidam enim aſſerũt,
terram, & aquã nullo modo idẽ habere centrũ, ſed duo diſtincta, ac
propterea non effici ex illis unam duntaxat ſphæram, ſed duas. Dicunt nam-
que, in principio mundi terram, & aquam rotundas quidem, atq; concentricas,
circa centrum nimirum mundi, fuiſſe creatas: Deinde receſſiſſe aquam ex una
parte, in oppoſitamq́ partem magno tumore congregatam fuiſſe, exiſtente in-
terim terra immobili in centro Vniuerſi, Itaque aiunt, ex illa ſegregatione a-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer