Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

101. COMMENTARIVS.

Confirmat hoc loco poſteriorem partem propoſitæ tertiæ conclu-
ſionis; aquam uidelicet eſſe quoque rotundam, duplici ratione. Prima eſt. Si
in litore maris ponatur aliquod ſignum notabile, nempe turris aliqua, aut do-
mus notetur, exeatq́ue a portu nauis, poſt aliquam diſtantiam nauis a litore,
illi, qui ſunt in naui i [?] uxta pedem mali, non uide-
bunt amplius ſignũ illud notatũ; ſi uero quiſpiam
e [?] onſcendat tunc ſummitatem mali, illud adhuc
uidebit ſignum, atque hoc contingit, ſecluſis
e [?] tiam omnibus aliis impedimentis, ut ſunt nebu-
læ, & uapores. Igitur manifeſte ſequitur, huiu-
ſee rei cauſam ſuiſſe tumorem duntaxat aquæ in-
@eriectum inter nauem, & ſignum illud in litore. Nam niſi tumor aquæ eſſet impedimento, nimirũ
ſi aqua plana exiſteret, melius deberent ſignum ui-
dere illi, qui ſunt ad pedem mali, quàm is, qui eſt in
ſummitate mali, cum illi ſint hoc propinquiores, ut patet per lineas rectas à ſi-
gno ad pedem mali, & ad ſum mitatem eiuſdem ductas. Eſſet enim illa, quæ du-
citur ad ſummitatem mali, longior ea, quæ ad pedem mali extenditur, cum
opponatur maiori angulo, ut in appoſita figura apparet.

101.1.

151-01

Qvamvis vero hæc ratio, quæ eſt omninm Aſtronomorum, optime de-
monſtret [?] , aquam habere ſiguram rotundam, ſecluſis nebulis, & vaporibus vis ũ
noſtrum impedientibus: tamen quoniam vix, aut nunquam tempus adeo ſere-
nũ exiſtit, vt nulliſint uapores eleuati ex mari; immo ſolũ ex ea concluditur,
terrã eſſe aliquo modo rotundã, id eſt, non planã, nõ autem, eã eſſe ſphęricam; idcirco melius, ac efficacius probare poterimus, aquam eſſe rotundã, ac ſphærĩ
cam, ijſdem medijs, quibus auctor collegitterræ rotunditatem, cõferendo ſcili
@et inſulas magis orientales cũ minus orientalibus, ſi nimirũ nauigetur ex Sy-
ria in Hiſpaniã, & hinc verſus eã partẽ Hiſpaniæ nouæ, ſiue Americæ, quæ Flo
rida nuncupatur, vel contra. Conferendo item inſulas ſeptentrionaliores cum
minus ſeptentrionalibus, ſi nimirum nauigatio inſtituatur ex Luſitania Flan-
driã uerſus, uel contra; & ex Luſitan a per Inſulas Fortunatas uerſus caput ui-
ride. Omnes etenim experientię ſupra allatę ad comprobandam terrę rotun-
ditatem, anticipatio uidelicet ortus, & occaſus ſtellarum, item variatio altitu-
dinis poli, eadem proportione cõpertæ ſunt à nautis in Oceano, & mari. Quare
neceſse eſt, aquam quoque rotundam eſse, ac ſphæricam.

101.1.

19. primi

Item cum aqua ſit corpus homogeneum, totum cũ partibus eiuſdem
erit rationis: ſed partes aquæ (ſicut in guttulis, & roribus herbarũ accidit)
rotundam natur aliter appetunt formam. ergo & totum, cuius ſunt partes.

102. COMMENTARIVS.

Secvnda ratio eſt. Partes aquæ naturaliter appetunt figuram rotun-
dam, ut uidemus in guttulis, & rore ſuper folia herbarũ: cũ igitur aqua ſit cor-
pus homogeneũ, & conſequenter totũ cum partibus eiuſdẽ ſit rationis, erit & tota aqua figuræ rotundæ. Verũ hæc ratio non multũ efficax eſt. Guttulæ enim
illæ fugiẽtes ſiccitatẽ ſibi inimicam, ex naturali, & uniuerſali propenſione ada-
mant rotundam figurã, ut uidelicet diurius ſe cõſeruent. Eſt enim figura ſphæ-
rica ad id commodiſſima, cum eius partes ſint magis unitæ, quàm aliarũ ſigu-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer