Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Comment. in I. Cap. Sphæræ mento temporis oriatur Sol, quo illi ciuitati, quæ minorem habet altitudinem
poli, licet ſit orientalior. Quod quidem accidit propter obliquitatem Hori-
zontis: Hinc etenim efficitur, ut Sole exiſtente in ſignis Borealibus, in princi-
pio v. g. Cancer, ciuitas ſeptentrionalior longiorẽ habeat d@ẽ, quàm ciuitas mi-
nus ſeptentrionalis. Vnde etiamſi tardius Sol ad meridiem illius ciuitatis,
quàm huius perueniat, quia nimirum hęc orientalior ponitur: tamen, quoniã
tempus ab ortu Solis uſque ad meridiem illius ciuitatis maius eſt, quàm hu-
ius: fieri poteſt, vt eodem tempore vtriq. ciuitati Sol oriatur. Exempli gratia. Ponantur duæ ciuitates non eandem poli altitudinem habentes, quarum una
orientalior ſit, quàm altera, quindecim gradibus, ita ut orientaliori fiat meri-
dies una hora prius quàm alteri, orientalior autem habeat diem longiſſimum
horarum 14. occidentalior autem horatum 16. ita ut in illa ſeptem horæ ef-
fluant ab ortu Solis vſq; ad meridiem, in hac uero octo. Hoc poſito, quis non
videt, eodem momento temporis Solem utriq. ciuitati oriri? Nam cum prio-
ri eſt meridies, tranſactę erunt ab ortu horæ 7. deeritq́. poſteriori ciuitati una
hora ad meridiem uſque. Cum ergo hæc ab ortu uſq. ad meridiẽ habeat horas
8. neceſſe eſt, vt tunc, cum priori ciuitati fit meridies, horæ 7. etiam effluxerint
ab ortu. Quare non citius illi, quàm huic ortus eſt Sol, quamuis illa orienta-
lior ſit, quam hæc. Quòd ſi occidentalior & ſeptentrionalior ciuitas habeat
diem longiſſimum horarum 17. citius orietur Sol illi, quã ciuitati oriẽtaliori,
in qua longiſſimus dies horas continet 14. vt patet. E contrario ſi ſeptentriona
lior ciuitas ſit orientalior, fieri poterit, ut non citius illi, quàm occidentaliori,
atq. auſtraliori ciuitati Sol occidat, ſed uel eodem tempore, uel tardius. Immo
poſſunt eſſe duæ ciuitates, quar um neutra altera orientalior ſit, habentes inæ-
qualem altitudinem poli, quoniam uidelicet una magis ad ſeptentrionem ver
git, quàm altera, & tamen non eodem tempore utrique Sol oritur & occidit; quamuis in vtraque fiat meridies eodem tempore; ſed multo citius ciuitati Bo
realiori orietur, & tardius occidet, quàm minus Boreali: propterea quòd illa
longiorem diem habet, quàm hæc. Quòd ſi loquam [?] ur de horis, quæ initium ſu
munt à meridie, verum erit dictum auctoris, & Aſtronomorum, de quibuſcun-
que ciuitatibus, quarum una orientalior eſt, quàm altera, quamuis non ſub eo
dem parallelo ſitæ ſint, ſed ſub diuerſis, diuerſasq́. habeant altitudines poli. Sem
per enim ea ciuitas, quæ orientalior eſt v. g. triginta gradibus quàm altera, dua
bus horis citius meridiem habebit, quicquid ſit de anticipatione ortus, uel oc
caſus Solis. Pari ratione duæ ciuitates, quarum neutra orientalior eſt altera,
quamuis ea, quæ borealior exiftit, longiorem habeat diem, & idcirco citius il-
li Sol oriatur, tardiusq́. occidat, eodem tamen temporis puncto meridiem, ob
tinebunt. Vnde vtriq. ciuitati eadem hora ante, uel poſt meridiem, initium ali
cuius eclypſis Lunę apparebit: quod nequaquam contingere poteſt duabus ci-
uitatibus, quarum una orientalior eſt, ꝗ̃ altera, quoniam videlicet orientaliori
citius meridies efficitur, cũ eius Meridianus magis ad oriẽtales partes accedat.

Qvod etiam terra habeat tumorem a ſeptentrione in auſtrum, & contra, ſic patet. Hominibus exiſtentibus uerſus ſeptentrionem quædam
ſtellæ ſunt ſempiternæ apparitionis, ſcilicet quæ propinquè accedunt ad po
lum arcticum: aliæ uero ſunt ſempiternæ occultationis, ſicut illæ, quę ſunt
propinquæ polo antarctico. Si igitur aliquis procederet a ſeptentrione uer-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer