Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Comment. in I. Cap. Sphæræ finem huius cap. dicemus, continet terræ ſemidiametros fere 45225. Quare
Aſtronomi, ac philoſophi ſequentes iudicium uiſus merito aſſerunt, cælum ſe-
cundum omnes ſui partes æqualiter a nobis diſtare, quamuis ſecundum ratio-
nem, & ueritatem res non ita ſe habeat. Ex his manifeſtum eſt, unam, eandemq́. ſtellam iuxta Horizontem tempore ſereno, ſecluſis omnibus uaporibus, & ex-
halationibus, in eadem nobis magnitudine apparere, in qua iuxta meridiem à
nobis cernitur; licet ibi magis à nobis diſtet, hic uero minus, quoniam uideli-
cet inter maiorem illam diſtantiam, & hanc minorem non eſt tanta differen-
tia, quæ ſub ſenſum cadere poſſit. Quod ſi quis obijciat, ſenſui primo aſpectu
apparere, remotius eſſe cœlum iuxta Horizontem, quam ſupra uerticem capi-
tis, quare falſum eſſe, hanc diuerſitatem eſſe inſenſibilem: Reſpondendum eſt,
uerum id quidem eſſe, ſed non ideo concludi, hanc diuerſitatem eſſe ſenſibi-
lem, ſiue notabilem. Decipitur enim ſenſus, vt demonſtrant Per ſpectiui, qui per
interiacentia corpora interuallum quoduis iudicare, atque metiri ſolet; at que
ita, quia inter nos, & cælum ſupra uerticem nullum uidet interiectum corpus,
at ex parte quacunque Horizontis totam molem terrenam conſpicit porre-
ctam, iudicat illam diſtantiam maiorem eſſe multo, cum re ipſa tamen inſenſi-
biliter maior ſit, ita ut per inſtrumenta æqualiter iudicetur diſtare cœl um a no
bis. Immo hanc ob cauſam iudicat quoque ſenſus, cælum iuxta Horizontem
contingere quodammodo ipſam terram, quia nimirum non percipit aliud cor
pus inter cœlum ac terram. Idem accidere cernimus in cacuminibus montium. Videntur enim quandoque duo cacumina montium eſſe omnino coniuncta,
eo quòd non uidemus alia corpora interiecta, cum tamen longiſſimo interual
lo inter ſe diſtent.

95.1.

Cœlum à [?]
centro ter-
ræ, non au-
tem à quo
uis puncto
in ſuperfi-
cie terræ aſ
ſignato æ-
qualiter di
ſtat, ſi Geo-
metrice lo
quamur,
ſed ſo lum,
quoad ſen-
ſum.
Cur cęlum
appareat lõ
gius diſtare
a nobis iux
ta Horizon
tem, quam
prope uerti
cem capitis

Sed cum rei ueritas ita non ſit, huius apparentiæ cauſa eſt, quòd in tem
pore hyemali, uel pluuiali uapores quidam aſcendunt intra aſpectum no-
ſtrum, & Solem, uel aliam ſtellam; & cum illi uapores ſint corpus diapha-
num, diſgregant radios noſtros uiſuales, ita quod non comprehendunt rem in
ſua naturali, & uera quantitate, ſicut patet in denario proiecto in profundo
aquæ limpidæ, qui propter ſimilem diſgregationem radiorum apparet maio
ris, quàm ſuæ ueræ quantitatis.

95.1.

Cur Sol &
ſtellæ maio
res appa-
reant iuxta
Horizontẽ,
quàm in
medio cęli.

96. COMMENTARIVS.

Dixerat in ratione Alphragani, Solem & Lunam, aut quamcunque
aliam ſtellam maiorem apparere iuxta Horizontem, quàm ſupra uerticem ca-
pitis: poſſet aliquis hinc inferre, cœlum non eſſe rotundum quandoquidem nõ
æqualiter à terra undique diſtat. Vbi enim ſtella maior apparet, ibi cælum pro
pinquius exiſtet; ubi uero minor, ibi remotius. Idcirco occurrit tacitæ huic
obiectioni, dicens, cauſam cur Sol uel Luna, aut alia ſtella maior appareat
in ortu & occaſu, quàm in medio cœli, ſeu uertice, non eſſe, quòd magis ibi,
quàm hic diſtet a nobis, ſaltem ſenſibiliter; ſed eſſe uapores à terra eleuatos,
qui interponuntur inter Solem, uel quodlibet aliud aſtrum, & uiſum noſtrum. Vnde fit, ut uapores illi, cum ſint iuxta Horizontem ſpiſſiores, craſſioresq́ue,
uarient noſtros radios uiſuales, & propterea minime cernamus rem in ſua pro

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer