Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Ex his omnibus colligitur & numerus, & ordo omnium corporum totius
Vniuerſi. Erunt enim in toto Vniuerſo quindecim corpora ſphærica totum
mundum integrantia, eo ordine poſita, ut partim in tractatu de elementis,
partim hic in tractatione de corporibus cæleſtibus oſtenſum eſt; at que ſatis di-
lucide appoſita figura indicare uidetur, in qua totius Vniuerſi ordinem, ſitum-
q́ue conſpicis, una cum characteribus Planetarum, quibus Aſtronomi eos figu-
rare ſolent, ac depingere.

61.1.

Numerus
& ordo om
nium cor-
porũ Vni-
uerſum cõ-
ponentiũ.
108-01
Extra mun
dum nihil
eſſe.

EXTRA hunc uero mundum, ſeu extra cœlum Empyreum, nullum pror-
ſus corpus exiſtit, ſed eſt ſpatium quoddam infinitum, (ſi ita loqui fas ſit) in
quo etiam toto Deus exiſtit ſua eſſentia, in quo infinitos alios mundos, perſe-
ctiores etiam hoc, fabricare poſſet, ſi uellet, ut Theologi aſſerunt.

62. COELVM MOVERI AB ORTV IN OCCASVM.

Cœlũ mo-
ueri ab or-
tu in occa-
ſum, proba
tur ex ſtel-
lis orienti-
bus, occidẽ
tibusq́ue.

QVod autem cœlum uoluatur ab oriente in occidentem, ſi-
gnum eſt. Stellę, quæ oriuntur in oriente, ſemper eleuantur
paulatim, & ſucceſſi [?] ue, quouſque in medium cœli ueniant; & ſunt ſemper in eadem propinquitate, & remotione ad inuicem,
& ita ſempe [?] r ſe habentes, tendunt in occaſum continue, & un [?] iformiter.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer