Full text: Bithynius, Theodosius: Theodosii Tripolitae Sphaericorum libri tres

cunferentiæ æquales, & continuæ ad eaſdem par-
tes maximi parallelorum; per puncta autem termi-
nantia æquales circunferentias deſcribantur paral
leli circuli: Hi circumferentias inæquales interci-
pient de maximo circulo primo poſito, quorum
ea, quæ propior erit maximo parallelorum, erit
maior remotiore.

IN ſphæra maximus circulus A B C D, tangat circulum A E, in puncto
A; atque adeo & alium C F, illi æqualem: Alius autem circulus maximus G H,
ad parallelos obliquus tangat alios duos circulos maiores illis, quos A B C D,
tangit, ſintq́ue puncta contactuum G, H, in maximo circulo ABCD; ſitq́; B D, maximus parallelorum: Ex obliquo denique circulo G H, ſumantur
arcus æquales Ik, K L, & per puncta I, k, L, paralleli deſcribantur M N, O P,
Q R. Dico arcum M O, maiorem eſſe arcu O Q. Nam per k, & S, polum pa-
rallelorum circulus maximus dcfcribatur Sk, ſecans parallelos in punctis T,
V. Item per k, deſcribatur ma-
ximus circulus kE, tangens
parallelum A E, in E, ſecansq́; parallelos alios in X, Y; ita ta-
men, vt hæc puncta X, Y, ſint
inter puncta L, T, & V, I. quod
ita fiet. Quoniam per k, duo
circuli deſcribi poſſunt tágen-
ntes circulum A E, quorum
vnus inter arcus kG, kS, ca-
dit, alter vero extra ipſos; (Nã
ſi ambo ex eadem parte circu-
lum A E, tangerent, ſecarent
ſeſe mutuo prope puncta con-
tactuum, quòd alter alteri oc-
curreret. quod eſt abſurdum; cum ſe interſecent in puncto,
quod ipſi K, opponitur inter
alterum polum, & maximum
parallelorũ.) ſi prior ſumatur,
cadẽt puncta X, Y, inter puncta L, T, & V, I, vt patet. Igitur quoniã in ſpheræ
ſuperficie intra peripheriam circuli M N, punctum k, ſignatum eſt præter po-
lum S, & ex k, tres arcus cadunt in eius circunferentiam kV, kY, kI; erit
kV, omnium minimus, & K Y, minor, quàm kI. Rurſus quia in ſuperficie
ſphæræ extra peripheriam circuli Q R, ſignatum eſt punctum K, præter eius
polum, & ex K, in eius circunferentiam cadunt tres arcus K T, K X, K L,
erit K T, omnium minimus, & kL, minor quam K L. Vterque igitur arcus

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer