Full text: Bithynius, Theodosius: Theodosii Tripolitae Sphaericorum libri tres

4. ILLVSTRISS. ET EXCELL.
PRINCIPI,

DOM. IACOBO BONCOMPAGNO,
Duci Soræ, & Marchioni
Vignolæ, &c.

CHRISTOPHORVS CLAVIVS
è Societate IESV. S. P. D.

007-01

QVANTVM ſit, Illuſtriſſime
Princeps, ad perfectam Mathe
maticorum ſcientiam in ſphę-
ricis Elementis, & in Sinuum,
linearumq́; Tangentium atque
Secantium, & in tota denique
Triangulorum diſciplina momenti, nemo me-
lius intelligit, mea quidem ſententia, quam qui
in rerum cęleſtium cognitionem neruos omnes
intendit. Nam nec Orbium globorumve cæle-
ſtium, nec ſiderum ſeu quæ vocantur errantia,
ſeu quæ infixa ſunt cælo, curſus ac magnitudo
(quæ vna omnium iucundiſſima, & ad decus a-
ptiſſima ſcientia eſt) ſine eorum ope ac benefi-
cio teneri poteſt. Locupletiſſimus teſtis eſt ex-
cellenti doctrina vir Ptolemæus eo libro, quem
Conſtructionem magnam inſcripſit: vbi quic-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer