Full text: Bithynius, Theodosius: Theodosii Tripolitae Sphaericorum libri tres

tiore minor eſt. Si verò recta linea ſubiectum circu
lum ſecans ſit eius diameter, & reliqua omnia ea-
dem ſint, vt ſupra; recta linea ſubtendens mino-
rem partem circunferentiæ ſegmenti inſiſtentis,
minima eſt rectarum ductarum ab illo eodem
puncto ad primi, & ſubiecti circuli circunferen-
tiam; ea verò, quæ maiorem partem circunferen-
tiæ ſegmenti inſiſtentis ſubtendit, maxima eſt.

RECTA linea A B, ſecet circulum A C B D, cuius centrum E, in partes
inæquales, quarum maior ſit A C B: Inſiſtat
autem ipſi A B, rectum circuli ſegmentum
A F B, ſemicirculonó maius, quod in partes in-
æquales diuidatur in F; ſitque minor pars B F: Ex F, demittatur in circulum A C B D, per-
pendicularis F L, quæ in A B, communem ſe-
ctionem cadet: Per E, autem, & L, diameter
agatur C D; & ex F, in circunferentiam A C B,
maioris ſegmenti circuli A C B D, plurimę
rectæ cadãt F B, F G, F H, F C, F A, F I, F K. Dico omnium minimam eſſe F B, & F G, mino-
rem, quàm F H; Omnium autem maximam eſ
ſe F C. Item F A, eſſe omnium minimam, quæ
ex F, in portioncm A C, cadent; & F I, minorem, quàm F K. Ducantur ex L,
lineæ rectę L G, L H, L I, L K; eruntq́ue ex defin. 3. lib. 11. Eucl. omnes an-
guli ad L, quos recta F L, facit, recti. Quoniam igitur recta L D, eſt omnium
rectarum ex L, cadentium minima, & L B, minor, quàm L G, L H, L C, L K,
L I, L A; erunt quadrata ex F L, L B, minora quadratis ex F L, L G: Eſt au-
tem tam quadratum ex F B, quadratis ex F L, L B, quàm quadratum ex F G,
quadratis ex F L, L G,æquale. Igitur erit quoq; quadratum ex F B, minus qua-
drato ex F G; atq; adeo & recta F B, minor erit quàm F G. Nõ aliter oſtẽdemus,
rectá F B, minoré eſſe, quàm F H, F C, F K, F I, F A. Quare F B, omniũ minima eſt.

111.1.

078-01
11. vndec.
38. vndec.
7. tertij.
47. primi.

RVRSVS quia L G, minor eſt, quàm L H, erunt quadrata ex F L, L G,
minora quadratis ex F L, L H: Eſt autem tam quadratum ex F G, quadratis
ex F L, L G, quàm quadratum ex F H, quadratis ex F L, L H, æquale. Igitur
& quadratum ex F G, quadrato ex F H, minus erit; atq; adeo & recta F G, mi-
nor erit, quàm recta F H.

111.1.

7. tertij.
47. primi.

AMPLIVS quia L C, omnium ex L, cadentium maxima eſt; erunt qua-
drata ex F L, L C, maiora quadratis ex F L, L K: Eſt autem tam quadratum
ex F C, quadratis ex F L, L C, quàm quadratum ex Fk, quadratis ex F L, Lk,
æquale. Igitur & qua dratum ex F C, maius erit quadrato ex F K; ac proinde & recta F C, maior erit, quàm recta F K. Non aliter demonſtrabimus, rectam F C,
maiorem eſſe, quàm F I, & F A. Eſt ergo recta F C, omnium maxima.

111.1.

7. tertij.
47. primi.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer