Full text: Bithynius, Theodosius: Theodosii Tripolitae Sphaericorum libri tres

FIAT, vt ſinus totus ad ſinum complementianguli dati, ita tangens ar-
cus recto angulo oppoſiti ad aliud, procreabiturq́; tangens arcus quæſiti. Qui
quadrãte minor erit, ſi arcus datus recto angulo oppoſitus fuerit minor qua-
drante, & datus angulus acutus; aut ſi arcus datus quadrante fuerit maior, & angulus datus obtuſus: Idem vero arcus quæſitus erit quadrante maior, ſi da-
tus arcus angulo recto oppoſitus fuerit minor quadrãte, & datus angulus ob-
tuſus; aut ſi arcus datus fuerit quadrante maior, & datus angulus acutus.

664.1.

Probl. 3.
propoſ. 45.
triãg. ſphęr.

CAETERA explorabuntur, vt in problemate 12. docuimus.

15. DATO arcu in triangulo rectangulo, qui
recto angulo opponitur, cum alterutro angu
lorum non rectorum, inquirere alterum an-
gulum non rectum, & duos arcus circa re-
ctum angulum.

664.1.

Quæritur
angulus nõ
rectus. De-
inde duo
reliqui ar-
cus.

FIAT, vt ſinus totus ad ſinum complementi dati arcus recto angulo op
poſiti, ita tangens anguli dati ad aliud, reperieturq́; tangens complementian-
guli quæſiti. Hic vero erit acutus, ſi arcus recto angulo oppoſitus fuerit qua-
drante minor, & datus angulus acutus; aut ſi datus arcus fuerit maior quadran
te, & datus angulus obtuſus: At angulus idem quæſitus erit obtuſus, ſi arcus
angulo recto oppoſitus quadrante minor fuerit, & angulus datus obtuſus; aut
ſi arcus ille fuerit quadrante maior, & datus angulus acutus.

664.1.

Probl. pro-
poſ 47. tri-
ang ſphær.

HINC ex dato arcu angulum rectum ſubtendente, & vtroque angulo
non recto, quorum vnus datus eſt, & alterinuentus, reperietur, per 2. pro-
blema, vterque arcus circa rectum angulum.

16. DATIS duobus angulis non rectis in trian
gulo rectangulo, inuenire arcum recto angu-
lo oppoſitum, & reliquos duos arcus circa
angulum rectum.

664.1.

Quæritur
arcus angu
lo recto op
poſitus. De
inde duo
arcus circa
angulum
rectum.

FIAT, vt ſinus totus ad tangentem complementi vtriusvis angulorum
datorum, ita tangens complementi alterius dati anguli ad aliud, procreabi-
turq́; ſinus complementi arcus angulo recto oppoſiti, quem deſideramus. Hic
arcus erit quadrante minor, ſi vterque angulorum datorum acutus fuerit, ob-
tuſusve; quadrante vero maior, ſi alter acutus fuerit, & alter obtuſus.

664.1.

Probl. pro-
poſ. 50. tri-
ang ſphær.

PORRO ex arcu rectum angulum ſubtendente inuento, & vtrouis an-
gulorum datorũ, reperietur arcus ei oppoſitus, vt in 2. problem. traditum eſt.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer