Full text: Bithynius, Theodosius: Theodosii Tripolitae Sphaericorum libri tres

me amor fallat) iam pridem demonſtraui, vt mox, Deo adiuuante, ex libel-
lo meo de dimenſionibus magnitu dinum apparebit. Sed licuerit Peletario
ſuæ A pologię, ne incomitata prodiret, nouo more comites ac pediſſequas
adiungere: mihi cur non liceat, quod omnibus ſemper licuit, aliorum ſen-
tentias totas meis ſcriptis intexere? Autigitur omnes reprehendat, atque
in primis Petrum Nonium laudatorem ſuum, qui idem fecit in refellen-
dis paralogiſmis Orontij, aut ſine cauſa id ſe mihi vitio dediſſe fateatur. Quòd ſi, poſtquam tam fideliter eius verba propoſui, Peletarius crimi-
natur, me eius ſententiam perperam eſſe interpretatum, quid facturus fuiſ-
ſet, ſi alienis verbis eius opinionem in medium adduxiſſem? Equidem fa-
cile ſibi perſuadebit quis, nullum eum verbum relicturum fuiſſe, quod
non reprehendiſſet.

476.1.

Paralogif-
mus Pele-
tarij inſi-
gnis.

QVARTO vt leuiora hæc omittat, illud putat palmare, quòd me
laborare oſtendit, vt probem, angulos cõtactus alios alijs eſſe inæquales: propterea quòd ſcripſi, æqualitatem angulorum eiuſdem generis require-
re eandem inclinationem linearum, ita vt lineæ vnius conueniant omni-
no lineis alterius, ſi alter alteri ſuperponatur, iuxta octauum pronuncia-
tum. Qua in re dupliciter me peccare ait. Primum quod dicam, ad æqua-
litatem angulorum eiuſdem generis requiri eandem linearum inclinatio-
nem; cum tamen angulus rectilineus oſtenſus ſit a me æqualis circuilineo,
atque adeo eiuſdem generis cum illo, licet non ſit in vtroq; eadem linea-
rum inclinatio. Deinde quod putem angùlos contactus ideo inter ſe in-
æquales eſſe, quòd ſibi mutuo non congruant. Equidem ſi quid in eo a me
peccatum eſſe intelligerem, & peccatum (quod eſt ingenuo, & liberali-
ter educato homine dignum) agnoſcerem, & Peletario correctori, & emendatori meo (quo cunque id animo fecerit) gratias agerem. Nunc ve-
ro, cum, totare etiam atque etiam conſiderata, nihil omnino vitij ineſſe
videam, ita, quæ obijciuntur, diluam, vt tamen gratiam habeam Peletario,
qui occaſionem dedit eius loci diligentius explicandi. Ego igitur eo loco
intellexi angulos eiuſdem generis illos, qui vnam lineam habent rectam,
& alteram circularem, quales ſunt anguli contactus, & ſemicirculorum,
de quibus tunc agebamus. Quare cum linea recta vnius congruat lineæ
rectæ alterius, circularis vero circulari non itẽ, niſi circuli ponantur æqua-
les, efficitur, angulos illos eſſe inæquales inter ſe, quippe cum alter alte-
rum excedat. Eadem ratione, ſi dentur duo anguli curuilinei æqualium
circulorum æquales, neceſſe eſt, lineas vnius lineis alterius congruere, ſi
alter alteri ſuperponatur. Quòd ſi Peletarius hanc doctrinam oppugnat,
ſciat, ſe iam bellum mouere non mihi, ſed Proclo, qui lib. 3. in primum
Eucl. ad propoſ. 4. idem prorſus docet, quod ego. Ait enim [_Angulorum_
_autem æqualitatem ſumemus iuxta conuenientiam laterum in rectilineis,_
_in cæterisque omnibus, qui eiuſdem ſunt speciei, vt in Lunaribus, in Syſtroi-_
_dibus, atque in vtrinque conuexis, & c._ ] Et infra. [_Quæ æqualia data ſunt,_
_ſibi inuicem congruunt. Hoc autem non in omnibus veru eſt, ſed in ys, quæ_
_ſpecie ſimilia ſunt. Specie autem ſimilia hæc dico, vt recta linea rectæ lineæ,_

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer