Full text: Bithynius, Theodosius: Theodosii Tripolitae Sphaericorum libri tres

rius, vt dictę propoſitiones Euclidis ſine demonſtratione admittantur, cõ-
mẽtatus eſt, ſed quę omnino falſa ſunt: vt magnopere mirandũ ſit, potuiſſe
eũ propoſitiones a Geometria prorſus alienas tam incõſiderate proferre. Scilicet verum eſt, quod philoſophi aſſerunt; Dato vno abſurdo, cætera
conſequũtur. Aſſumpſerat enim Peletarius propoſ. 4. & 8. lib. 1. pro prin
cipijs: quod quidem falſum eſt, atq; abſurdum. Vnde ad eas abſurditates
neceſſario deuenit, quas etiam illi, qui vix adhuc principia Geometriæ
attigerunt, vel facile vitare potuiſſent. Nam quis non videt, Rhombum,
& Quadratum, etiamſi latera habeant & quantitate, & numero æqualia,
poſſe tamen inter ſe valde eſſe inæqualia? Id quod in Pentagonis quoque
æquilateris, & in alijs figuris pluriũ laterum æqualium cerni poteſt: quod
non eſt huius loci pluribus verbis explicare. Cum ergo in omnibus figu-
ris multilateris inæqualitas reperiatur, licet latera habeant & quantitate,
& numero æqualia, demonſtrandum fuit neceſſario Euclidi, æqualitatem
triangulorum colligi ex laterum ęqualitate, quandoquidem in alijs figuris
ea non colligitur. Quare neq; propoſitio 4. Definitio, neq; propoſitio 8. principium erit; ac proinde omnes propoſitiones, quæ illis nituntur, quæ
innumerabiles propemodum ſunt, corruant neceſſe eſt, niſi demonſtra-
tiones Euclidis recipiãtur in illis propoſitionibus, cum alio modo demon
ſtrari non poſsint. Demonſtratio enim noua propof. 4. quam Peletarius
confinxit, nihil aliud eſt, quam (vt cum Logicis loquamur) petitio prin-
cipij. Id quod perſpicuum erit cuilibet, qui eam diligentius conſiderare
voluerit. Nam in ea ſolum cõſtruitur vnum triangulum poſteriori ex duo-
bus datis æquale, immo idem, atq; hoc ipſum quidem ineptiſsime, cum
ad id præſtandum circulos deſcribat Peletarius, quibus tamen in demon-
ſtratione non vtitur, quod vitioſum omnino eſt in Geometria: Deinde
infert, triangulum hoc conſtructum, quod a poſteriori ex duobus propo-
ſitis non differt, priori eſſe æquale, ſine vlla demonſtratione; certum au-
tem eſt, hoc ab initio propoſitum fuiſſe, vt demonſtretur. Quocirca ma-
nifeſte principium petit, cum eadem facilitate ſtatim in principio conclu
dere potuiſſet, etiamſi nullam adhibuiſſet conſtructionem, triangula pro-
poſita eſſe æqualia; quippe cum conſtructio illa ad rem non faciat. Idem
dico de demonſtratione propof. 24. lib. 3. quam etiam nouam confinxit: quod eorum iudicio, ad quorum manus eius commentarij peruenerunt, re-
linquo. Prætereo alia loca innumerabilia, in quibus abutitur propoſitio-
nibus Euclidis in demonſtrando, vt quòd plerunq; ſecundam propoſ. lib. 1. inſcite pro tertia aſſumat, & c. Neq; enim mihi in animo nunc eſt, eius
commentarios examinare, ſed ſolum calumnias, quas frequentes in ſua
Apologia adhibuit, a me depellere. Quæ cum ita ſint, quod ille falsò de
me, verè ego de illo dicere poſſem, rubere me, (vt eius verbis vtar) Eu-
clidi interpretem contigiſſe, quinõ iam Theonem, aut Campanũ emẽdet,
ſed ipſum Euclidem ſine cauſa reprehendat; quippe cum ego Euclidem
(vti par eſt) a calumnijs ipſius defendam, omneſque inſidias, ac fallacias,
quas contra eum inſtruxerat, detegam ac refellam. Liquet igitur, me ea

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer