Full text: Bithynius, Theodosius: Theodosii Tripolitae Sphaericorum libri tres

tem circuli maximi in ſphæra ſe mutuo ſecantbifariam, fit, vtduo arcus angulum
ſphæricum in ſuperficie ſphæræ continẽtes, ſi producantur, ſe mutuo ſecent, non autem
ſe mutuo contingant: Ita vt omnis angulus ſphæricus fiat ex duobus arcubus ſeſe in-
terſecantibus in ſuperficie ſphæræ, non autem ex arcubus ſe mutuo tangentibus. _I_d
quod de angulis in plana ſuperficie exiſtentibus dici non poi ſt. _In_ hac enim non ſo-
lum duæ lineæ rectæ, vel curuæ, vel quarum vna recta eſt, & altera curua, ſe mutuo
ſecantes. ſi producantur, angulum planum conſtituunt, verum etiam duæ lineæ, qua-
rum vtraque vel curua eſt, vel vna curua, & altera recta, ſeſe tangentes tantum-
modo, angulum planum curuilineum, vel mixtum (qui quidem angulus contactus, vel
contingentiæ à Geometris vocatur,) conſtituere poſsunt, vt ex propoſ. 16. lib. 3. Eucl. perſpicuum eſt: licet Iacobus Peletarius neget eum eſſe angulum, coneturq́; illud multis
rationibus confirmare, quæ omnes ſophiſticæ ſunt, & friuolæ, vt ex ſolutionibus il-
larum, quas in ſcholio dictæ propoſ. adduximus, perſpicuũ eſt. Neque vero Peletarius
in Apologia de contactu linearũ, quam anno 1579. in me conſcripſit, (quàm modeſte,
& ſyncere, ipſe viderit.) auſus eſt ſolutiones meas impugnare, aut opinionẽ ſuam, no
uamillam quidem, & inauditam, nouis rationibus (ſcilicet nullas habebat) confirma-
re: ſed verbis duntaxat, & conuitijs ſe defendere conatur, vt facile ij, qui eam per-
legerint, iudicabunt.

476.1.

11.1. Theod.,
Angulus
ſphæricus
neceſſario
fit ex duo-
bus arcubꝰ
ſe mutuo
ſecantibus.
Angulus
planus fie-
ri etiam po
teſt ex dua
bus lineis ſe
non ſecan-
tibus, ſed tã
gentibus ſe
mutuo dũ-
taxat.

HVIC ego Apologiæ iam pridem non tam mei purgandi, quam ve-
ritatis tuendę gratia reſpondiſſem, niſi me ab hoc conſilio grauiſsima eru-
ditiſsimorum hominum auctoritas, qui eam reſponſo omnino indignam
iudicabant, reuocaſſet. Nunc vero quoniam de re ipſa, eiusq; Apolo-
gia neceſſario mentio facta eſt, non alienum eſſe duxi, breuiter calumnias,
atq; iniurias, quibus frequenter me in ea Apologia afficit, quanta pote-
ro modeſtia, depellere, vt benignus lector intelligat, ſine cauſa eum tan-
to animi dolore, & iracundia, quantam præ ſe fert, contra me exarſiſſe,
falsoq; mihi impoſuiſſe multa: me autemè contrario nullum verbum in-
iurioſum in illum effudiſſe, aut conuitium, quod fruſtra in epiſtola nuncu-
patoria criminatur, vbi me à conuitijs non abſtinere, aperte teſtatur. Atq; in illa Apologia nihil adeo me offendit, quàm quòd me Peletarius non
ſyncere, ſed animoſe, atq; adeo inuidioſe feciſſe inſimulat, vt eum in meis
commentarijs vel reprehenderem, vel laudarem: quæ ſane vitia puſilli
ſemper animi eſſe duxi, & ab homine liberaliter, chriſtianeq; educato a-
lieniſsima. Verum ea quàm longe abſint tum à noſtræ Societatis diſcipli-
na, tum à mea conſuetudine, nemo omnino, qui nos ac noſtra norit, igno-
rat. His vero, qui noſtra minime norunt, liber ipſe fidem faciet, ſyncere
omnia dici, nihil inuidioſe, nihil animoſe: planè vt veritatem quæſitam,
non cuiuſq; auctoritatem contemptam eſſe appareat. Neq; enim mihi tan
tum derogo, (etſi nihil arrogo) vt mihi vni interdictum putem, ne, ſi quid
in alienis ſcriptis falſum videatur, occaſione oblata, cur id mhi minus pro-
betur, oſtendam; modo (quod pudentium, ac bene moratorum hominum
conſuetudo poſtulat) id ſine conuitio, atq; irriſione faciam: Hoc autem
liber ipſe, qui in medio eſt, ita à me factum eſſe clamat. Etenim vt totum
illum librum peruolutes, ne verbum quidem vnum reperias, quod vel
ſpeciem maledicti habeat, atq; conuitij. Nam in ſcholio de angulo con-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer