Full text: Bithynius, Theodosius: Theodosii Tripolitae Sphaericorum libri tres

K F, F I, I E, æquales ſunt, erit arcus B O, maior quàm O N, & O N, maior
quàm N H, & c. Igitur maior erit proportio B O, ad C L, quàm O N, ad
L K; & maior proportio O N, ad L K, quàm N H, ad K F, & c. Quare, cum
ſint quotcunque magnitudines B O, O N, N H, & totidem numero C L, L K,
K F, ſitq́ue maior proportio primæ B O, ad primã C L, quàm ſecundæ O N,
ad ſecundam L K; & maior ſecundæ O N, ad ſecundam L K, quàm tertiæ
N H, ad tertiam K F; maior erit proportio B H, ad C F, quàm N H, ad K F: Sed proportio N H, ad K F, maior adhuc eſt proportione H M, ad F I, vt
oſtenſum eſt. Multo ergo maior eſt proportio B H, ad C F, quàm H M, ad
F I: Sed adhuc maior eſt proportio H M, ad F I, quàm H G, ad F E; propte-
rea quòd arcus H M, M G, multitudine æquales ſunt arcubus F I, I E; eſtq́ue
maior proportio primæ H M, ad primam F I, quæ ſecundæ M G, ad ſecundam
I E, vt dictum eſt. Multo igitur maior eſt proportio B H, ad C F, quàm H G,
ad F E. Sit vt B H, ad C F, ita H G, ad P. Erit ergo maior proportio quoque
H G, ad P, quam H G, ad F E; ac proinde P, arcus minor erit arcu F E. Qua-
re eſt, vt arcus B H, ad arcum C F, ita arcus H G, ad arcum P, arcu F E, mi-
norem. Quod eſt propoſitum.

128.1.

20. 1. huius
3. decimi.
20. 1. huius
6. huius.
8. quinti.
099-01
34. quinti.
8. quinti.
34. quinti.
8. quinti.
10. quinti.

SED iam ſint arcus C F, F E, incommenſurabiles, vt in ſecunda figura. Dico adhuc, vt eſt arcus B H, ad arcum C F, ita eſſe arcum H G, ad arcum ar-
cu F E, minorem. Si enim non ita ſit, erit, vt B H, ad C F, ita H G, vel ad arcũ
arcu F E, maiorem, vel ad ipſummet F E. Sit primum, ſi fieri poteſt, vt B H, ad
C F, ita H G, ad arcum F I, arcu F E, maiorem. Inueniatur per lemma 2. pro-
poſ. 8. huius lib. arcus F K, maior quidem quàm F E, minor autem quàm F I,
& ipſi C F, commenſurabilis, ducaturq́ue per K, & A, polum circulus maxi-
mus K L. Quoniam igitur commenſurabiles ſunt arcus C F, F K, erit, vt de-
monſtratum iam eſt in prima figura, vt B H, ad C F, ita H L, ad arcum arcu
F K, minorem: Sed vt B H, ad C F, ita ponebatur H G, ad F I. Igitur erit quo-
que, vt H G, ad F I, ita H L, ad arcum arcu F K, minorem: & permutando, vt
H G, ad H L, ita F I, ad arcum arcu F K, minorem: Sed H G, arcus minor eſt
arcu H L. Igitur & arcus F I, minor erit, quàm arcus arcu F K, minor, totum
quàm pars. Quod eſt abſurdum. Non ergo eſt, vt B H, ad C F, ita H G, ad ar-
cum arcu F E, maiorem.

128.1.

20. 1. huius.

SIT deinde, ſi ſieri poteſt, vt B H, ad C F, ita H G, ad F E, vt in tertia
figura. Diuiſo arcu F E, bifariam in I, deſcribatur per I, & per A, polum cir-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer