Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

PHYSICORVM ARIST. medijs ſimul erit, quæ quidem ſunt infinita. At fieri nequit.

At uerò neq; idem ſemper permanere poteſt, Nullius enim
diuiſibilis finiti finis eſt unus: ſiue ad unũ, ſiue ad plura cõ-
tinuũ ſit. At ipſum nunc, finis eſt: tẽpusq́; ſumi finitũ põt. Præterea cùm ſimul eſſe tẽpore, & neq; prius, neq; poste-
rius nihil aliud ſit, quàm in eodẽ nunc eſſe: ſi priora poste-
rioraúe in hoc nunc, ſunt, ea profectò, quæ ante centies cen-
tenos annos ſunt facta, ſimul cũ ijs erunt, quæ hodierno die
cõficiuntur: et neq; prius quic quã alio, neq; posterius erit. De ijs igitur quæ inſunt tẽpori: tot ſint dubitata. Sed quid-
nam ſit tẽpus, et quæ ſit ipſius natura, ſimiliter eſt obſcurũ: & ex ijs, quæ à maiorib 9 nostris tradita ſunt, & exijs quæ
nuper à nobis ſunt dicta. Quidã enim uniuerſi motũ, quidã
ſphæram ipſam tẽpus eſſe dixerũt: quorũ neutrũ uerũ eſt. Etenim cõuerſionis pars, tẽpus eſt quoddã: conuerſio uerò
nõ eſt. Pars enim cõuerſionis eſt id, quod ſumptũ eſt: nõ con
uerſio. Præterea ſi plures eſſent cæli: motus uniuſcuiuſq; ſi
militer tẽpus eſſet. Quare plura tẽpora ſimul eſſent. Sphæ-
ram autẽ uniuerſi quidã adeò tẽpus eſſe putarunt, quia & in tempore, & uniuerſi ſphæra ſunt cuncta. Sed hæc adeò
ſtultũ eſt, ut ſuperuacaneum ſit ea impoſsibilia, quæ ſequun
tur cõſiderare. Cùm uerò motus quidam, atq; mutatio quæ-
dam, tẽpus eſſe maximè uideatur, id ſi ſit, cõſideremus opor
tet. Mutatio igitur, motusúe in ipſo eſt quod mutatur dun-
taxat: aut ubi id eſt, quod mouetur, atq; mutatur. At tempus
ubiq; eſt æquè & apud omnia. Præterea mutatio quidẽ o-
mnis celerior eſt atq; tardior: at tempus non eſt. Tardum
enim, & uelox tẽpore eſt definitũ. Nam id quidẽ eſt uelox,
quod in breui tẽpore magnũ: id autẽ tardum, quod in longo
paruũ ſpacium tranſit. At tempus nec ut quantum quid eſt,

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer