Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Inquiſitio de Tempore. Et primùm, an ſit: deinde, quid ſit: & quòd non ſit motus.

43. CAP. X.

_PO_ſt hæc autẽ, cõſequẽs eſt de tẽpore pertractare, atq; primò quidẽ dubitandũ eſt de ipſo, et per rationes ex-
teras ſi ſit in ratione rerũ nec´ne: deinde contẽplandum eſt
quænã ſit ipſius tandẽ natura. Ex his itaq; tẽpus non eſſe
penitus, aut uix eſſe, ac exiguè quiſpiam ſuſpicabitur. Nam
aliud ipſius, fuit atq; non eſt: aliud eſt futurũ, et nondũ eſt,
Ex hiſce autẽ constat & infinitum, & quod ſemper accipi
tur tẽpus. At hoc in ratione rerũ eſſe, quod ex hiſce quæ nõ
ſunt, cõstat, impoſsibile eſſe uidetur. Præterea partibilis
omnis rei ſi ſit, neceſſe eſt cùm eſt, aut oẽs partes, aut nõnul
las eſſe. At tẽporis, quod quidem eſſe partibile constat, aliæ
partes tranſactæ, aliæ futuræ ſunt, nullá que penitus adeſt. Ipſum autẽ, nunc, partẽ nõ eſſe conſtat: pars nanq; metitur,
at ipſum, nunc nõ metitur. Ex partibus prætereà constet
totum oportet: at tẽpus ex ipſis, nunc nõ uidetur constare.

43.1.

Hîc Ā [?] riſt. de-
terminat de tẽ-
pore tresponẽs
rationes tẽpus
non eſſe cõten,
dentes, dein 4.
antiquorum de
tẽpore opinio-
nes: quarũ 3.86 [?]
4. reprobat.

Inſuper ipſum, nunc, quod præteritum distinguere, futu-
rumq́; uidetur, utrũ unũ idemq́; ſemper permaneat, an aliud
ſit, atq; aliud, non diſcerni facilè poteſt. Nam ſi ſit aliud,
atq; aliud ſemper, cùm plures partes temporis nullæ ſimul,
niſi altera contineatur ab altera, perinde atque minus à ma
iore tempore continetur, atq; id quod nunc quidem non eſt,
anteà uerò fuit, neceſſe ſit aliquando eſſe corruptum, ipſa,
nunc, profectò ſimul non erunt. Prius autem ſemper cor-
ruptum eſſe, neceſſe eſt. In ſeipſo igitur corruptum eſſe non
poteſt, proptereà quòd tunc eſt. In alio uerò nunc, quî
fieri poteſt ut ſit corruptum? Sit enim hoc impoſsibile, ipſa
nunc ſibi hærere: ut puncto punctũ. Si igitur nõ in eo quod
eſt deinceps corruptũ eſt, ſed in alio: in ipſis profectò nunc

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer