Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

PHYSICORVM ARIST. nanq; materia nunc in magnã ex parua, nunc in paruã ex
magna uertitur molem. Simili igitur modo, ſi & aër ex ma-
iore ſtringitur in minorem, & ex minore rurſus in maiorẽ
extenditur molem: materia ipſa, quæ eſt ambo potentia, fit
uiciſsim utrunq; . Nam ut ex frigido calidum eadem, & ex
calido frigidum fit, qui potẽtia erat ambo: ſic & ex calido
fit magis calidũ, nulla prorſus ipſius parte tunc emergente
calida, quæ non erat antea calida, cum calida minus erat. Quemadmodũ neq; ſi circunferẽtia circuli in minoris am-
bitum eſt redacta, ſiue ſit eadem, ſiue ſit alia: pars ipſius nul
la facta eſt curua, quæ non erat anteà curua, ſed recta. Non
enim ex eo quippiam minus, aut magis eſt tale: quia id in-
termittitur, quo minus aut magis dicitur tale. Neque fit ut
flammæ pars ulla ſumatur: in qua caliditas, albedoq́; nõ ſit. Quare & ipſa moles ſenſibilis nõ ideo extẽditur, aut con-
ſtringitur, quia materies aliquid inſuper accipit, aut abij-
cit: ſed quia ipſa materies utrũq; ſubire põt. Quo fit ut idẽ
ſit rarũ, & denſum: et utriuſq; materies una. Atqui denſum
quidẽ eſt graue: rarũ autẽ leue. Duo nãq; comitãtur utrũq; :
graue enim, & durũ, denſa eſſe uidẽtur: {be}ue uerò, ac molle,
rara. Verũ in plũbo, ac ferro, graue, durumq́; diſcrepãt. Ex
ijs igitur, quæ dicta ſunt, patet neq; ſeparatũ, aut ſimplici-
ter, aut in raro, neq; potẽtia uacuũ eſſe: niſi quiſpiam uolue
rit omnino uacuũ id appellare, quod eſt cauſa {la}tionis. Hoc
autẽ pacto grauis ipſius, leuis quæ materies, ut eſt talis, ua-
cuum erit. Rarũ enim, ac denſum, hac quidẽ cõtr arietate, {la}
tionis ſunt effe ctiua. Ratione uerò duri, mollisúe cauſa
ſunt facilis, difficilisúe paſsionis, & nõ lationis, ſed potius
alterationis. Sed de uacuo quidẽ quo pacto eſt, & quo pa-
cto nõ eſt in ratione rerum, hoc ſit modo determinatum.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer