Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER IIII. Patet igitur perfacile eſſe, eas ſoluere rationes, ex quibus
quidam uacuum eſſe ostendunt.

40.1.

Hîc reprobat
Ā [?] riſto, defini-
tiones ab anti-
quis datas de
Vacuo.

Quòd non rectè per motum aſtruatur vacuum eſſe, quando po-
ſito vacuo tollatur motus.

41. CAP. VIII.

_R_ Vrſus autem dicamus uacuũ hoc pacto ſeparatũ nõ
eſſe, ut quidã in quiunt eße. Nam ſinatura cuiq; ſim-
pliciũ corporũ aliqua latio cõpetat, ut igni quidè ſurſum,
terræ uerò deorſum, atq; ad mediũ, patet uacuũ cauſam la-
tionis non eſſe. Cuius igitur motus cauſa, uacuum erit? eius
enim eße uidetur, qui loco accõmodatur: at huius cauſa nõ
eſt. Præterea ſi eſt aliquid ut locus corpore carens, cùm eſt
uacuum, quonam feretur corpus, quod in illo poſitũ fuerit,
non enim ad uniuerſum mouebitur. Eadem & ad eos accõ-
modatur ratio, qui locum ſepar atũ quid eſſe ponũt, in quẽ
id fertur quod motu cietur. Quo nanque modo feretur id,
quod ibi poſitũ fuerit, aut manebit? Et de differentijs hiſce,
ſupra inquam ac infra, & de uacuo, nõ iniuria eadem accõ
modabitur ratio. Qui nanq; uacuum eſſe dicũt, locũ ipſum
in quiunt eße. At quonam pacto corpus aut in loco, aut in
uacuo erit, non enim fit id quod ratio flagitat, cùm totum
quippiam corpus, ut in ſeparato, permanente´ ue loco po-
ſitum fuerit: pars enim ſi non ſeorſum ponatur, nõ in loco
eſt, ſed in toto. Præterea ſi neq; locus eſt, neq; uacuum erit. Accidit autem biſce, qui dicunt uacuum eße, ut neceſſarium
ſi motus erit. contrariũ potius, ſi quiſpiam diligenter conſi
deret, nõ poſſe in quam quicquã moueri ſi uacuũ eſt. Nam
ut quidã terrã ob ſimilitudinẽ quieſcere cenſuere, ſic & in
uacuo quoduis quieſcere corpus neceße est. Non eſt enim
quoniam magis, aut minus mouebitur: quo nanq; uacuũ eſt,
hoc differentiarũ eſt expers. Atqui patet omnem motum

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer