Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER IIII. compulſi temporis, hunc ad locum attulimus, obſcureq́; eſt
dictum, tunc dilucidius explicabitur. Quòd ſi idem eſt ma
teries, atq; actus (ambo nanq; eſt aqua, ſed alterum potẽtia,
alterum actu) ipſa ſanè ad aërem, ut pars quodammodo ſe
habet ad totum. Quapropter & his eſt tactus. Copulatio
uerò tunc erit cùm ambo fuerint unum actu. Sed eſſe quidẽ
locum, & quidnam ſit locus, ſatis iam diximus.

38.1.

Hîc Ārift. ſol-
uit rationes ſu-
prà poſitas, qui
bus probatur
locum nõ eſſe,
ponendo ali-
quas proprieta
tes Loci.

Quod ad Naturalem pertinet, de Vacuo inquiſitio, & de ordi,
ne huius in quiſitionis.

39. CAP. VI.

_EO_dem modo autẽ putandum eſt Naturalis eſſe philo-
ſophi de uacuo contemplari, quemadmodum & de lo
co, ſi ſit nec´ne, & quonam ſit modo, aut quid tandem ſit,
Etenim ſimiliter creditur, atque nõ creditur, per ea quæ de
ipſo putantur. Nam qui dicunt uacuũ eſſe, ut locũ quendam
& uas ipſum ponunt. At plenum quidem eſſe uidetur, cùm
habet eam molem, cuius eſt ſuſceptiuum. Vacuum autem,
cùm illa eadem caret, quia idem eſt uacuum, plenum, & lo-
cus: eſſe uerò ipſorum non idem eſt, ſed diuerſum. Inci-
piamus autem conſiderationem oportet, & hiſce quæ di-
cunt ij, qui uacuum aſſerunt eſſe, & ijs etiam quæ dicunt,
qui ipſum è medio tollunt, & tertiò communibus de ipſis
opinionibus ſumptis. Qui igitur non eſſe conantur osten-
dere, non id è medio tollunt, quod homines dicere uacuum
uolunt, ſed quod dicunt errantes: ut Anaxagoras, & qui
hoc redarguunt modo, nam aërem aliquid eſſe demonstrãt,
torquentes utres, ac aërem roboris eſſe participem osten-
dentes: & item ipſum in hiſce uaſis includentes, quæ ſurri-
piunt aquam. At homines uacuum, ſpacium eſſe uolunt, in
quo nullum eſt ſenſibile corpus. Atque cùm omne quod eſt,
corpus eſſe existiment: id in quo nibil eſt omnino, uacuum

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer