Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

PHYSICORVM ARIST. mum quidem corpus uerſatur. Vniuerſum autem alicubi
nõ eſt, & ipſum eſt aliquid: quod enim alicubi eſt, et ipſum
eſt aliquid, & inſuper aliquid aliud extra ſe habet, quod cõ
tinet. At præter uniuerſum, ac totum, nibil eſt extra. Et
propterea, omnia ſunt in cœlo: for ſitan enim cœlũ eſt uni-
uerſum. Eſt autẽ locus non ipſum cœlum, ſed aliquid eius: ultimus, inquam finis quieſcens, quo corpus mobile tangit. Et idcirco, terra in aqua, hæc in aëre, aër in æthere, et æther
in cœlo eſt collocatus. Ipſum uerò cœlum nullo in corpore
eſt ulterius collocatũ. Patet autẽ ex his, ſi hoc modo locus
dicatur, dubitationes oẽs ſolui facilè poſſe: neq; enim unà cũ
corpore neceſſe eſt locum incremẽta ſuſcipere, neq; locum
eſſe puncti: neq; in eodem, corpora eſſe duo: neq; interuallũ
quidem corporeum eſſe. Corpus eſt enim quoduis id, quod
eſt inter fines corporis cõtinentis, ſed non corporis fpaciũ. Eſt etiam & ipſe locus alicubi, non ut in loco, ſed ut finis in
eo, quod eſt finitum. Non eſt enim in loco omne quod eſt: ſed tantùm mobile corpus. Et fertur igitur quodq; cũra-
tione ſuum ad locum. Quod enim poſt aliquod deinceps eſt
collocatum, ac illud non uiolentia tangit, id propinquũ eſt
illi natura: atq; ſi copulata quidem ſint, paßione carent. Sin
uerò ſe tangant, paßiua ſunt uicißim, atque actiua. Manet
præterea quoduis proprio in loco, non ſine ratione ſuapte
natura. Etenim hæc pars toto in loco, ut diuiſibilis pars
eſt ad totum: ueluti cùm aëris quiſpiam, uel aquæ mouerit
partem: ſic etiam aër & ſeſe ad aquam habet: nam alterum
eſt uelut materies, alterum forma. Aqua quidem, materies
aëris: aër autem, quaſi quidam illius actus. Aqua nanq; po
tentia aër est: at aër alio modo potentia aqua. Sed de his,
eſt posterius pertr actandum, atq; id quod nunc neceßitate

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer