Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

PHYSICORVM ARIST. eſt album, olim autem erat nigrum: & nunc quidem eſt du-
rum, olim autẽ er at molle (quapropter & dicimus materiã
aliquid eſſe) ſic & locus per quandam talem imaginatio-
nem eſſe uidetur. Verùm illud quidẽ ex eo, quia quod erat
aër, hic nunc eſt aqua. Locus autẽ ex eo, quia ubi erat aër,
hic nunc eſt aqua. At enim materia quidem ut anteà dixi-
mus, neq; ſeparabilis eſt àre, neq; continet: loco autẽ ambo
competunt. Si igitur locus non eſt quicquam istorũ trium,
neq; materia, neq; forma, neque etiam interuallum, aliquid
aliud ſemper existens præter ipſius rei ſpatium quæ tranſ-
fertur, neceſſe eſt locum quatuor illorum reliquum eſſe, fi-
nem, inquam, corporis continentis: atq; id corpus contineri
dico, quod eſt mobile latione. Magnum autem quid diffici
leq́; eſſe uidetur, locum percipere, tum quia partim mate-
riæ, partim formæ ſimilis eſſe uidetur: tum quia translatio
eius quod fertur in ipſo cõtinente, fit quieſcẽte. Eſſe enim
poſſe uidetur interuallum, aliud quoddam à magnitudini-
bus quæ mouentur. Confert autem ad hoc & ipſe aër, qui
uidetur eſſe incorporeus, Nam nõ ſolùm, fines ipſius uaſis,
ſed interuallum etiam ipſum ut uacuum, locus eſſe uidetur. Vt autẽ uas, locus eſt potens transferri: ſic & locus, uas eſt
immobile. Quocirca cùm id, quod eſt intus mouetur, atq; trãsfertur, ſi id mouetur in quo eſt ut in fluuio nauis, ut uaſe
tunc utitur illo quod cõtinet magis quàm loco. Locus autẽ
uuit eſſe immobilis. Quapropter uniuerſus fluuius magis
eſt locus, quia eſt immobilis uniuerſus. Quare locus, eſt fi-
nis cõtinẽtis immobilis primus. Atq; ob hoc medium qui-
dem uniuerſi, infrà: fines autẽ citeriores cœli, ſuprà maxi-
mè omnibus propriè eſſe uidentur, quia illud quidẽ ſemper
manet, fines autem cœli eodem modo ſeſe habentes manent.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer