Inhaltsverzeichnis : Zahn, Johannes: Oculus Artificialis Teledioptricus Sive Telescopium

777
V.
Omnes  rerum  conditarum  actiones  &  historiae,  quamvis  nobis  saepè ¬
  putentur  &  videantur  esse  eventuales  &  casuales:  sunt  tamen  ad  optimum ¬
  finem  &  scopum  ordinatae;  cum  DEUS  &  Natura  nihil  faciant
frustrà.
VI.
Magnum  genus  delirii  est  judicare  mala,  quae  bona  judicavit  Optimus, ¬
  &  in  bonum  ordinavit  Optimis.  Qui  &  summum  Bonum  est,
nulli  malè  velle  quicquam  potest.  Cum  itaquè  adversa  pateris;  personata ¬
  tantùm  mala  credas;  esse  verò  in  se  Bona  optima,  quae  ab  Optimo
etiam  benè  Optimis  immittuntur.
VII.
Cum  tanta  rerum  pulcherrimarum  copia  &  varietas  in  universa
Natura  videatur;  ideò  eam  DEUS  nobis  spectandam  &  usurpandam
proposuit,  ut  esset  Coeli  gustulus,  qui  traheret  ad  Conditorem  rebus  pulchris ¬
  omnibus  infinitè  pulchriorem.  At  nos  insani  res  conditas  amore
praecipiti  deperimus;  &  spernimus  Conditorem;  insectamur  rivulos  neg,
lecto  fonte.  An  non  verissimum  illud  Poëtae?
Dulcius  ex  ipso  fonte  bibuntur  aquae.
VIII.
Videre  velle  aliquid,  quod  Omnia  est;  non  debet  velle  libenter  videre, -
  quod  nihil  est.  Peccatum  nihil  est:  ab  hac  ergà  visione  abstineat,  qui
videre  illum  cupit,  qui  Omnia  est.
IX.
Munditia  cordis,  &  puritas  animae  pretium  est,  quo  spectator  admittitur ¬
  ad  spectandum  in  amplissimo  universitatis  theatro  lusum  divinae ¬
  Omnipotentiae,  ubi  DEUS  in  scenam  prodit,  exhibet  Omnia  cum  jucunditate ¬
  &  voluptate  incredibili:  hinc  Matt.  cap.  5.  v.  8.  Beati  mundo
corde,  quoniam  ipsi  DEUM  videbunt.
X.
Oculo  humano  ex  naturâ  suâ  curioso  nihil  videtur  esse  parvum  vel
minutum;  nihil  vile  &  abjectum:  nam  etiam  in  minimis  quaerit  videre
maxima  per  microscopia:  nihil  adeò  sublime,  excelsum  &  exaltatum:  nam
etiam  scandit  coelos,  &  quaerit  interesse  choreis  altissimorum  corporum, ¬

            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer