LIBER.
igitur, eſt caloris in corde exiſtentis compulſio, ob refrige-
rationem, quæ à materia excreſcente, atque inutili, aut alio
quopiam tabifico proueniat, ut in eo morbo accidit, quem
tremorem uocant, & alijs, & metu: etenim metuentibus
partes ſuperiores refrigerantur. Calor autem defugiens,
ſeq́; contrahens, motum facit, ubi in angustum adeò com-
pellitur, ut animantes interdum præ metu, aut morbo ex-
tinguãtur. At pulſatio, quam cor perpetuò facere uidetur,
ei motioni perſimilis eſt, quam tubercula cum dolore effi-
ciunt, quod ſanguini mutatio ipſa præter naturam ſit: ea
uerò fit, uſq; dum ſanguis concoctus ſit, & in pus conuer-
ſus. Hæc etiam affectio, feruori ſimilis eſt: fit enim feruor,
cùm humor caloris opera inflatur: nam humor propterea
ſeſe attollit, quòd in molem aſſurgat ampliorem. Cæterùm
quies in tuberculis agitur, ſi putrefactio non perſpiret, hu-
more craßiuſculo reddito: feruor uerò reſidet, ſi per labra
uaſculi humor excidat. In ipſo autem corde tumefactio
humoris, qui ſemper è cibo accedit, ultimam cordis tunicã
eleuantis, pulſum facit: atque hoc ſemper ſine ulla inter-
mißione fit: nam ſemper humorr, ex quo natura ſanguinis
oritur, continuè in fluit: primùm enim in corde gignitur: id
quod in prima generatione liquidò conſtat: nam uenis nõ-
dum distinctis, ſanguinem habere cernitur. Et ob id. iunioribus magis, quam ſenioribus pulſat: utpote quibus di-
uaporatio maior fiat. Quinetiam uenæ omnes & ſimul
inter ſe pulſare aſſolent, quia omnes ex corde ſua initia
trahunt: cor autem, ſemper mouet. Quare & illæ ſemper
mouent, & ſimul inter ſe cùm illud mouet. Palpitatio
igitur eſt, compellentis frigoris repulſio. Pulſatio uerò, hu-
moris concaleſcentis inflatio. Reſpiratio autem fit, ca-