Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER. tarum ſemina, quæ radice carent. Omnibus igitur corru-
ptio obuenit, ob caloris defectum: ſed perfectis in eo, in
quo eſſentiæ principium habetur: hoc autem id eſt, ut an-
tè diximus, in quo ſuperum, & inferum coëunt: plantis,
quod inter germen, & radicem medium eſt: animalium
ſanguinarijs, cor: exanguibus, proportionale. Cæterùm
ex hiſce nonnulla, potentia multa principia, non tamen
actu, continent. Quamobrem, & infecta quædam præci-
ſa uiuunt. Quin & ſanguiueorum quæcunq; uiuacia ad-
modum non ſunt, exempto corde longo temporis ſpatio
uiuunt, ut testudines, & inambulant ſi adhuc puſillæ ſint,
quòd eorum natura non bene compoſita ſit, périnde atgue
inſecta. Porrò uitæ principium in quibus habetur, de-
ficere ſolet, cùm calor uitalis non refrigeratur: tunc enim
idem, quod ſæpe diximus, ſeipſum conſumit. Quoties
igitur alijs pulmo, alijs branchiæ obdureſcunt, præ tem-
poris longitudine reſiccatis, his quidem branchijs, illis ue-
rò pulmone, & terroſioribus redditis, has particulas
mouere, hoc eſt attollere, & comprimere, non poſſunt: at
tandem, accedente intenſione, calor ille obſoleſcit. Quo-
circa & paruis affectibus in ſenectute ſubortis, anima-
lia citò commoriuntur: nam quia calor exiguus eſt: ut qui
plurimus per uitam, quæ longa fuit, difflarit, ſi qua in-
tenſio parti illi ſuperueniat, celeriter extinguitur, quem-
admodum cùm tenuis, & exigua flamma in eo ineſt, parui
motus opera extingui ſolet. Quapropter & mors ea,
quæ in ſenecta accidit, dolori obnoxia non eſt: tunc enim
animalia mortem obeunt, etiam ſi nullo uiolento affectu
tentẽtur: imò uerò, cirtraullum penitus ſenſum anima ipſa
recedit. Quinetiam in morbis illis, qui durum reddunt

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer