Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. DE VITA ET MOR. pedeſtribus, quàm piſcibus, cor ſuum mucronem ad os ia-
ctitat. Ac fiſtula uenæ & nerui faciem repræſentans, de
cordis extremo ad medium illud tendit, ubi branchiæ o-
mnes inter ſe coëunt, copulanturq́; : hæc igitur amplißi-
maeſt. Sed & aliæ de utraque parte cordis ad brãchia-
rum extrema ſingularum tendunt, per quas in cor refri-
geratio penetrat, diſcurſante ſemper aqua per branchias.

Porrò quemadmodum branchiæ piſcibus, ſic reſpiran-
tibus thorax, crebrò ſurſum, deorſumq́; mouetur, cùm ea
ſpiritum accipiunt, redduntq́; . Item quæ ſpirant, in pau-
co & eodem aëre: quæ uerò aquatilia ſunt, in pauca, ea-
demq́; aqua ſtrangulari ſolent: nam eorum utrunq; cele-
riter calidum redditur: calefacit enim utrunque, contactus
ſanguinis: qui cùm calidus eſt, refrigerationem præpedit. Quinetiam cùm ſpirantia pulmonem, aquatilia branchias
mouere nõ poſſunt ob affectionem, ſenium'ue, tum ea mo-
ri contingit.

Hîc Ā [?] riſto, de vita & morte determinat, earundem'q; cauſis.

273. CAP. X.

_VT_ igitur ortus animalibus cõmunis omnibus eſt, itta,
mors: ſed modi eius ſpecie diſcrepant: non enim cor-
ruptio ipſa differentiarum expers eſt, quanquàm quip-
piam commune habet: nam mors altera, uiolenta eſt: altera,
naturalis. Violenta, cùm principium extrinſecus adue-
nit. Naturalis, cùm idem in ipſo animali eſt, & particulæ
constitutio talis eſt, qualis ab initio erat, nec affectio ulla
ſuperuenit. Hæc igitur in plantis, ariditas appellatur: in
animantibus, ſenecta. Fit autemmors, & corruptio, per-
fectis omnibus eodem modo: imperfectis uerò conſimiliter
quidem, ſed alio modo. Imperfectauoco, ut oua, & ea plã-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer