Volltext: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. DE RESPIRATIONE facultatem amiſerint: & per ſumma pelagi fluitare uiſun-
tur, ut ſpirent. Sed enim cùm neceſſarium ſit, ut in hu-
more cibum capiant, humorem quem ore accipiunt, emit-
tant neceſſe eſt. Ob idq́; fistula data omnibus eſt: admiſſum
enim humorem, ut piſces per branchias, ſic certè per fistu-
lam reſpuere ſolent. Huius rei argumento uel fistulæ ſi-
tus eſt, quæ in nulla parte ſanguinaria deſinit, ſed ante ce-
rebrum ſita eſt, & aquam emittit. Nec alia de cauſa tam
mollia, quàm cruſtata, ut locustæ, & cancri, aquam exci-
piunt: nullum enim eorum reſrigeratione eget, quòd parum
caloris habeat, & exangue ſit, uſus adeò ut à contincnte
humore ſatis refrigeretur. Sed ratiõe cibi, qui quoties ore
capitur, fieri non poteſt quin ſimul aliquid humoris ad-
mittatur. Igitur quæ crusta integuntur, uidelicet tam
cancri, quàm locustæ, per applicamina iuxta hirtiuſcula
aquam egerunt. Sepiæ uerò, & polypi per cauum illud,
quod ſupra alueum, quem caput appellant, poſitum eſt. Sed
de his exactius in commentatione, hoc eſt historia anima-
lium ſcripſimus. Humorem igitur excipi ſolere refrigera-
tionis cauſa, & quia animantia aquatilia pro ſorte natura
existentia cibum ex humore capiant, dictum eſt.

Hîc Atiſto, de modo reſrigerationis in animalibus determinat.

272. CAP. IX.

_D_Erefrigeratione uerò, quonã pacto fiat tam ijs quæ
ſpirant, quàm ijs quæ branchias obtinẽt, poſt hæc di
cendum. Igitur animalia, quæ pulmonem habeãt, ſpirare
omnia, ſuprà diximus. Quamobrem autem nonnulla par-
ticulam hanc obtineant, & quamobrem quæ obtinent ſpi-
ratione indigeant, agendum eſt. Cauſa cur obtineant ea
eſt, quòd quæ inter animalia honoratiora ſunt, plus calo-

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer