ARIST. DE RESPIRATIONE
genus omnia, & pariunt in terra, & dormiunt aut in ter-
ra, ut in humore roſtro emerſo ſptrandicauſa. Qua-
cunq; uerò branchias obtinent, omnia accipiendo aquam
refrigerantur: branchias autem obtinẽt, quæ genere char-
tilagineo continentur, & cætera quæ pedibus carent: ca-
ret autem pedibus genus omne piſcium: nam quæ pedes
habere uidentur, eos pinnis ſimiles gerunt. At è peda-
tis, quæ nouimus, unum tantũ modo branchiatum eſt, cor-
durus nomine. Cæterùm ſimul & pulmonem, & bran-
chias babere, nullum unquã uiſum eſt. Cauſa cur ita, quòd
pulmo quidem refrigerationis eiuſce gratia ſit, quæ ſpiri-
tũ fiat (uidetur enim uocatus eſſe πνεύμωυ {pro}pter πνεύ-
ματος, id eſt ſpiritus receptionẽ) branchiæ uerò ob cam
reſrigerationem quæ ab humore proueniat: porrò unũ in-
ſtrumentum ad unum utile eſt: & omnibus unarefrigera-
tio ſufficit. Quare cùm natura nihil fruſtra agere cerna-
tur, ſi uerò eſſent duo, alterũ fruſtra foret: ideo alia bran-
chias habent, alia pulmonẽ, nullũ utrũq; . Cùm autẽ quodq; animal ut ſit, cibo indigeat: ut conſeruetur, reſrigeratione: ad hoc utrunq; natura eodem utitur inſtrumento: etenim
ut in quibuſdam lingua & ad percipiendos ſapores, & ad
formandũ ſermonẽ uti ſolet: ſic in ijs, quæ habẽt pulmonẽ,
ore tam ad cibum conficiendũ, quàm ad trabendũ, redden-
dumq́; ſpiritũ. In ijs uerò, quæ neq; pulmonẽ, neq; ſpirandi
uſum habent, os quidem ſibi cõficiendi cauſa habetur, brã-
chiæ uerò ad refrigerationem, quibus eaipſa opus eſt. Sed
quo pacto uis eorum, quæ modò dixi, inſtrumentorũ refri-
gerationem faciat, dicemus pòſt. Planè ne quod obstacu-
lum cibo ingerendo ingruat, ſimiliter & ſpirãtibus, & ſu-
ſcipientibus humorem accidit: nõ enim reſpirãdo ſimul ci-