Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. DE RESPIRATIONE calidiora ſunt, ampliori reſrigeratione indigent, ut apes,
quædam enim apes ſeptenos annos uiuunt. Et etiam cætera: quæcunq; bombos elidunt, ut ueſpæ, ſcarabei & eicadæ: nam murmur illud ſpiritu, dum quaſi anhelant, ciere ſolẽt: eo enim ſpiritu, qui in ipſo ſepto tranſuerſo inſitus eſt, dum
ſeſe attollit, ac per uices ſubſidet, attritum ad membranam
fieri contingit: ſiquidem ea hunc locum mouent, ſicut quæ
ſpiritum extrinſecus trabũt, pulmone thoracem, & piſces
brancbijs caput agitant: haud enim magnopere ſecius eue-
nit, atque ſiquis aliqua ex ijs quæ ſpirant ſuffocare nitatur,
ore cõpreſſo, obturatoq́: etenim hæc, pulmonis opera pe-
ctus attollent. Verùm eiuſmodi motu bæc ſatis reſrigerari
nõ poſſunt, illa poſſunt. Atq; attritu ſpiritus ad membranã
ſtrepitũ edunt, ſicut diximus, haud dißimilem ei, quem pue-
ri per arundines perſoratas ſuperpoſita tenui membrana
emittunt: ob id enim & cicadæ illæ, quæ canunt, canere ſo-
lent: ſunt enim calidiores, & ſub præcinctu diuiduæ: quæ
autem nõ canunt, indiuiduæ. Quinetiam è ſanguineis, & pulmonem quidem habentibus, ſed parum ſanguinis nactũ,
fungoſumq́; , nonnulla irreſpiranter longo temporis ſpacio
uiuere poſſunt: quòd eorum pulmo multũ attollatur, cùm
parum ſanguinis, ac humoris contineat: quandoquidẽ pro-
pria pulmonis agitatio, ad longum tempus ſatis refrigera-
re poteſt. Tandem uerò nõ poſſunt, ſed ſuffocantur nõ
reſpirando, quemadmodum etiam antè diximus. Ea enim
corruptio, quæ marcore ob refrigerationis penuriã fit, ſuſ-
fo catio uocari ſolet: & quæ ita intereunt, ea ſuffocari di-
cimus. Porrò inſecta non ſpirare dictum quidem eſt etiam
prius, ſed hoc apertũ uelin puſillis eſt, ut muſcis, et apibus: quippe quæ diu in humore ſupernatãt, niſi frigidus admo-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer