Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER. lum pedeſtre animal ſuffocari uidetur, eo quòd uehemen-
ter reſpiret. Præterea, ſi omnia reſpirant, clarũ eſt & in-
ſecta quoq; animalia reſpirare: at plurima ex eis, diuiſa
non modò in duas parteis, ſed etiã in plureis, uiuere cernũ-
tur, ceu ſcolopendræ, quas centipedas nũcupant: quæ, qua-
liter, aut quo fieri poteſt ut reſpirent? At uerò nec par-
tium interiorum experientiam habuiſſe, nec accepiſſe cun-
cta naturam moliri alicuius gratia, cauſa potißimum fuit,
quãobrẽ haud rectè deipſis dixerint: inuestigãdo enim cu-
ius gratia reſpiratio animalibus adiuncta ſit, & in parti-
bus hoc idẽ ut in branchijs, & pulmone in ſpiciendo, ocyus
utique cauſam ipſam inueniſſent. Cæterùm Democritus
quæ ſpirant ex reſpiratione quippiam conſequi aſſeruit,
in quiens eam prohibere ne anima extrudatur: non tamen
quaſi natura id huiuſce gratia fecerit quicquam dixit. In
plenũ enim, ut cæteri naturales, ita & hîc quoq; huiuſmo-
di cauſam minimè attigit. Sed primas illas rotũdas figu-
ras, calorem, & animam eſſe dicit. Quæ ubi periclitari ac-
cipiunt, ne continente exprimente, foras protrudantur, ſuc-
curſum, auxiliumq́; reſpiratione fieri: in aëre enim grãdem
numerum talium eſſe, quæ ille mentem, animamq́; appellat. Ac reſpirante quidem animali, & aëre ingrediente, ea pa-
riter ingredi: & compreßioni reſistendo, animam quæ in
eo eſt, egredi prohibere. Atq; ob id, in reſpirando, & expi-
rando uitam, & mortem conſistere: nam cùm id quod nos
ambit comprimendo euincit, ac ſuperat, nec ei præterea id
quod deſoris ingreditur, reſistere poteſt, cùm animal ſpira-
re nequeat, tum accidere morte animal occupari: mortem
enim eſſe, eiuſmodi figurarum è corpore digreſſum, qui ex-
primente eo quòd continet, proueniat. Cauſam uerò quam-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer