Volltext : Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. DE IVV. ET SEN. anim alium partes omnes, totumq́; corpus, calorem quendā
naturalem inſitum habent. Quocirca dum uiuunt, cali-
da apparent, dum mortua ſunt, atq; uita destituta, contrà.

Neceſſarium autem eſt, ut eius caloris principium ſan-
guineis in corde, exanguibus in proportionali habeatur: cibum enim naturali calore conficiunt, atque concoquunt
omnia: ſed in primis id quod potißimum eſt nempe cor, aut
quod ei proportione reſpondet. Quamobrem cæterarum
partium calore frigefacto, uita remanet: cordis prorſus in-
terit: quòd omnibus inde caloris principium pendeat, & anima quaſi ignita ſit in hiſce partibus, ſanguineorũ in cor-
de, exanguium in parte proportionali. Neceſſum itaque
eſt uitam, & incolumitatem huiuſce caloris, item mortem,
& eiuſdem corruptionem, ſimul eſſe.

Hîc Ā [?] riſto. deignis corruptionibus determinat.

266. CAP. III.

AT uerò ignis duas eſſe corruptiones uidemus: mar-
corem, & extinctionem. Eam quæ à ſeipſo proue-
nit, marcorem appellitamus: quæ uerò à contrarijs, extin-
ctionem, & illam quidem ſenectutem: hãc autẽ uiolentiam. Vtranq; tamen corruptionem eadem de cauſa fieri accidit: ſubſidente etenim cibo, quòd calor cum accipere nequeat,
corrumpitur ignis: nam contrarium ipſum concoctionem
intercipiens, quo minus ille nutriatur, impedit. Eſt etiam
quando ignem marceſcere contingit, ampliori calore ob id
collecto, quia neq; ſpiraminis quicquam habeat, neq; refri-
gerij: ita enim calor plurimus ſeſe intercolligens, alimeni [?] ũ
celerrimè abſumit: idq́; prius facit, quàm ut ulla reſpiratio
adhiberi queat. Quocirca non modò minor ignis maioris
acceſſu marceſcit, uerum etiam ipſa per ſe lucernæ flamma

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer