Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER. etenim in mari tam teſtacea, quàm mollia, parum uiuunt.

Sed in totum quæ diutißimè uiuant, eain ſtirpium ge-
nere continentur, ut palma, & cupreſſus: mox in ſangui-
neo genere animalium potius, quàm in exangui: & in pe-
destri, quàm in aquatili. Quare & illis duobus iunctis, in
ijs quæ ſanguinea, pariter & pedestria ſunt, ea haberi ſo-
lent, quæ inter animalia longißimè uiuunt, ut homo, atque
elephas. Quin & uastiora, quòd maiori ex parte dixerim,
diutius quàm minora uiuunt: nam & cæteris quæ uiuacio-
ra ſunt, périnde atq; ijs, quæ modò retuli, magnitudo ad-
iuncta eſt. Horum omnium cauſam, hinc intueri licet. In-
telligendum enim eſt, animal natura humidum, calidumq́; eſſe, cuiuſmodi uita quoque ipſa habetur: at ſenectus, & quod emortuũ eſt, obareſcit, algetq́; : ſic enim habere cer-
nitur. Hæc etiã, calidum inquã, frigidum, humidum, & ſic-
cum, materiã corporibus, quæ in rerũ natura ſunt, ſuppe-
ditant: neceſſe eſt itaque ea, dum ſeneſcunt, inareſcere.

Quocirca, & humidũ eſſe tale cõuenit, ut nõ facilè ſic-
ceſcat. Et ob id, pinguia putreſcere non ſolent. Cuius rei
cauſa eſt, quòd ea ſunt aëris, aër autem ad reliqua ignis eſt,
qui haudquaquã putris reddi poteſt. R urſum, non paucum
eſſe humidum oportet: quod enim paucum eſt, facilè exa-
reſcit. Ideoq́; magnæ & animantes, & plantæ, ut in uni-
uerſum dixerim, plus temporis uiuere conſueuerunt, quem-
admodum dictum eſt anteà: nam ratione optima euenit, ut
quæ maiora ſunt, plus habeant humidi. At non ſolùm pro-
pter hoc, uita ſunt longiore: duæ enim ſunt cauſæ, quanti-
tas, & qualitas: id eſt, modus, & genus. Proinde non ſolùm
oportet humidum eſſe multum, ſed etiã calidum, ut ne fa-
cilè aut congelaſcat, aut reſiccetur. Hac de cauſa, diutius

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer