Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. DELON. ET BRE. VIT. ria ſunt, ad eorũ naturam accedant, quæ breuiore uita frui
ſolent: per aliquos uerò ualetudinaria eſſe, quæ longæua
ſunt, nihil obstet. De ſomno igitur, & uigilia, dictum eſt
prius: de uita uerò, & morte, ſimiliter & de morbo, & ſa-
nitate, quod quidẽ ad naturalem attineat Philoſophiam, di
cendũ poſterius. Nũc autem de cauſa cur altera longã, al-
tera breuẽ uitam agant, quẽadmodũ iam diximus, tractan-
dũ eſt. Sanè hac differẽtia genera tota à totis generibus, & eorum, quæ ſub una ſpecie collocantur, alia ab alijs diffe-
runt. Generatim differre dico, ut hominẽ ab equo: nam ge-
nus hominum uiuacius est, quàm equorũ. Speciatim, ut ho-
minem ab homine: eorum enim hominũ, qui locorũ interca
pedine ſeiuncti ſunt, alij uita ſunt longiore, alij breuiore: qui enim in calidis degunt regionibus, diutius: qui in algi-
dis, minus uiuere aſſolent. Quinimo ex hiſce, qui eun-
dem tenent locum, nonnulli pari modo ea ipſa inter ſe diſ-
crepant differentia. Porrò ſumere conuenit, quid ſit in-
ter ea, quæ natura constant, quòd facilè corrumpatur, & quid quod ægrè. Nam ignis, & aqua, & quæ his cognatæ
ſunt, cùm eandem facultatem minimè habeant, ſibi mutuò
cauſæ generationis, atque corruptionis. Próinde ſingula
quoq; alia, quæ ex hiſce ſunt, atq; constant, & non ex mul-
tis per congeriem uti domus, eorum naturam participent
ratio congrua existit. Sed de cæteris, alia ratio eſt. Plu-
rimis enim ex hiſce, quæ ſunt, peculiares competunt cor-
ruptiones: ceu ſcientiæ, ſanitati, morbo, & eiuſmodi: quip-
pe quæ corrumpi ſoleant, etiam non corruptis ſuſceptiuis,
ſed ſeruatis: quandoquidem ignorantiam reminiſcentia,
atq; diſciplina corrumpere ſolent: ſcientiam obliuio & de-
ceptio. Per accidens tamen cæterorũ corruptiones, rerum.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer