Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. DE DIVI. PER SOM. LIB. tigationem. Signũ deliquij, cùm luna ſubire incipit: febris,
ſcabritiem linguæ. Rem fortuitam, inambulãte aliquo ſolẽ
delinquere: nam neq; cauſa, neq; ſignũ deliquij, inambula-
tio eſt: aut deliquiũ, inambulationis. Quapropter res for-
tuitæ, neq; ſemper, neq; maiori ex parte fiunt. Sunt´ ne igi
tur ſomniorum alia cauſæ, alia ſigna, uidelicet eorum quæ
in corpore accidunt? Nam & qui è Medicorum ſcbola
paulò peritiores habentur, inſomnia diligenter attenden-
da dicunt. Nec ab re ita existimant: artifices alioqui, ſed
qui tamen meditari aliquid, philoſophariq́; ſolent. Nam
motiones quæ interdiu contingunt, niſi magnæ admodum,
fortesq́; ſint, maioribus illis quæ ſecundùm uigiliam fiunt,
offundũtur. At in ſomno, contrà fit: tunc enim quæ paruæ
ſunt, eſſe magnæ creduntur. Id quod facilè conſtat, ex ijs
quæ in ſomno contingere ſolent: ſæpe enim accidit, ut
dormientes modico ſtrepitu exau [?] dito, fulminare, & to-
nare putemus, & tenui pituita distillante, melle, aut dul-
ci alio ſapore frui: & exiguo calore in quibuſdam cor-
poris partibus exorto, ſuper prunas ambulare, & uebe-
menter calefieri. Excitati uerò, istbæc hoc habere modo
deprehẽdimus. Quare cùm exordia omniũ parua ſint, cer-
tum eſt & principia morborũ, & cæterarũ affectionum,
quæ in corpore perficiendæ ſunt, imbecilla eſſe oportere. Patet igitur neceſſariò bæc in ſomnis euidẽtiora eſſe, quàm
in uigilia. Sed & quædam ex uiſis illis, quæ per ſomnum
apparent, cauſas eſſe ſuorum cuiuſq; actuum, à ratione mi-
nimè abhorret: ut enim qui acturi aliquid ſunt, aut qui
nunc id agũt, aut qui iam egerũt, plerunq; hoc idem per ſo-
mnia contuentur, & adminiſtrant, quia diurna initia ad
talem motum, quaſi uiam quandam præparauere: ita econ-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer