ARIST. DE INSOMNIIS
idem accidere neceſſe eſt, cùm ſenſum, qui in actu constitu-
tus ſit, alterationem eſſe quandam conſtet. Quocirca affe-
ctio ipſa in opificijs ſenſuum, non modò ſentientibus illis,
ſed etiã quieſcentihus, tam per ſumma, quàm in imo ſerua-
ri ſolet. Id quod, quoties cõtinenter quippiam ſentimus,
liquidò percipi poteſt. Nã ſi ſenſum ipſum ab eo ad aliud,
ut de ſole in opacum, cõuertamus, comitatur eum affectio: euenit enim ut nihil cernat, propterea quòd commotio, quæ
à lumine profecta eſt, oculos adhuc poßideat. Item ſi quid
album, aut uiride diutius aſpexerimus, ad quodcunq; aſpe-
ctum noſtrum deflectamus, concolor illi uidetur. Sed & ſi
oculos cõtra Solem, aut aliquid aliud, quod fulgeat, inten-
derimus: déinde conniueamus, per rectam lineam, qua aſpe-
ctum cernere contingit, primùm tale obſeruantibus appa-
ret, quale reuera eſt, tum ſe in puniceum conuertit, proxi-
mè in purpureum, donec ad atrum perueniat, exoleſcatq́; .
Quinetiam ſi quiobtutus ſuos ab hiſce quæ mouentur, ut
ab amnibus præſertim ocyßimè labentibus, aliò transfe-
rant: quæ ſtant, moueriuidentur. Iidem porrò, ab ingen-
tibus ſonis ſurdastri redduntur: & ab odoribus uehemen-
tibus, ægerrimè olfaciunt: atq; ita in ſimilibus ſtatuendum
eſt. Quæ omnia, apertè hoc cueniunt modo. Quod au-
tem celeriter ſenſoria ipſa, uel tenues differentias ſentiant,
indicio eſt, id quod in ſpeculis fieri ſolet: de cuius ratio-
ne, ſeorſim dicato opere conſiderare quis, & addubitare
poßit. Et inſuper ex eodem facilè cõstat, uiſum ut pati, ita
etiam agere aliquid ſolere. Nam cùm mulieres tempore
menſium è ſpeculis admodùm nitidis aliquod inſpectant,
tunc ſuperficies ſpeculi quadam ueluti nebula ſanguinis
obducitur: atque ſi nouitium ſpeculum ſit, haud facile eſt