Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER. & qualiter ad iſtam referri queat, conſiderandum eſt. Po-
namus igitur id, quod etiam clarißimum eſt, inſomniũ ſen-
ſariæ partis affectionem eſſe: nã & ſomnus ad eandẽ per-
tinet: nec enim animantium alteri ſomnus, inſomniũ alte-
ri, ſed eiſdem utrunq; competit. Cùm uerò de imaginatio-
ne, & phantaſia tractatũ in libris de anima ſit, & imagi-
nandi uis eadem numero ſit cum potentia ſentiendi, quam-
uis eſſentia, rationeq́; differant, imaginatio autem ſit motio
à ſenſu actu proueniens, inſomnium uerò ſpectrum quod-
dam, & phãtaſma eſſe uideatur (nam uiſum ipſum quod in
ſomno apparet inſomnium dicimus, ſiue illud ſimpliciter,
ſiue quodam modo contingat) palàm utiq; eſt inſomnia
ſenſariæ partis eſſe, ſed quatenus imaginaria eſt.

Hîe oſtendit Ā [?] riſt, quoduis ſenſibiliũ ſomni obiectum eſſe.

255. CAP. II.

_QV_id autem ſit inſomnium, & quaratione fiat, ex ijs
maximè cognoſci potest, quæ in ſomno accidunt. Etenim ſenſilia ipſain nobis per ſingula ſenſoria ſenſionem
efficiunt: & affectio quam ea inuehunt, nõ modò in ſenſo-
rijs ineſt, cùm ſenſus agunt, ſed etiam ab opera diſceſſere: nam périnde hîc, atque in ijs quæ lationem ſubeunt, euenire
uidetur: etenim quæ lationem ſubeunt, eo quòd propulit
non amplius tangente, cietur: quod enim mouendi officio
functum eſt, quandam aëris particulam propulit: quæ cùm
mouetur, ſubinde aliam ciet: atq; hoc utiq; pacto, donec
quieſcant, moueri aër, & aqua ſolent. Conſimiliter & hoc
quoq; in alteratione fieri putandũ eſt: illud enim, quod ca-
lentis rei opera incaluit, quod ſibi uicinũ eſt, calefacit: pe-
netratq́; ſucceßio hæc ad id uſq; , quod primũ calefieri po-
teſt. Quare & ei cui ſentiendi facultas commiſſa eſt, hoc

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer