Volltext: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. DE INSOMNIIS tat. Quod facilè patebit, ſi quis mẽtem ad ſomnia cõuertat,
& recurrere ea quoties exurgit, enitatur. imò iam quidem
inſomnia experti ſunt huiuſmodi, nimirũ qui præceptionẽ
colendæ memoriæ ſequentes, pronūtiata quibuſdã locis cõ-
ſtituere ſibi uidebantur: eis enim ſæpenumero accidit, ut
aliud quiddã præter ſomniũ, nempe uiſum, phãtaſmaq́; ali-
quod: in cõparato, diſpoſitoq́; loco ante cõſpectũ colloca-
rent. Vnde liquere arbitror, non quicquid in ſomno uide-
mus, inſomniũ eſſe: & nos intelligere, quæ opinione opina-
mur. Porrò de his omnibus illud cõſtat, hoc idẽ quo ægriin
uigilia fallimur, facere uti in ſomno decipiamur. Sed & nobis quanquàm ſani ſumus, atq; adeò uidentes, tamen Sol,
pedaneus eſſe uidetur. Cæterùm ſiue imaginãdiuis animæ
eadẽ ad numerũ cùmſenſaria ſit, ſiue diuerſa habeantur, ni-
hilominus hoc ſine uiſione, aut ſenſione aliqua non fit: nam
hallucinari, & obaudire dicitur, qui uerum quidem aliquid
uidet, & audit, nõ tamẽ id, quod ſe uidere, & audire putat. At in ſomno poſitum eſt, neq; uideri quicquam, neq; audi-
ri, neq; omnino ſentiri Num igitur, quamuis nihil tũc cer-
ni, atq; ſentiri uerum ſit, tamẽ nullo modo ſenſum affici ue-
rum non eſt, ſed & uiſum, & cæteros ſenſus pati aliquid
cõtingit? Nam ſinguli horum, in ſomno principem ſenſum
haud magnopere ſecius atq; in uigilia, non ſic autem ut in
illa, formis ſenſilibus appetunt, feriunt, laceſſunt. Quinetiã
interdum opinio, quæ uiſa ſunt, ea falſa eſſe, ut in uigilia di-
cit: interdum obligatur, & ſpectra quaſi uera ſint proſe-
qui aſſolet. Conſtatigitur hanc affe ctionem, quam ſomnia-
re dicimus, neq; ad opinantem, neq; ad intelligentem perti-
nere. Sed ne ad ſentientem quidem ſimpliciter: nam alio-
qui, uidere ſimpliciter, & audire eſſet. Cæterùm quomodo

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer