Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

253. DE INSOMNIIS
LIBER ARISTO-
TELIS.

Franciſco Vatablo interprete.

Hîc Ā [?] rift. cui animæ parti aſciſcendũ ſit inſomniũ declarat.

254. CAP. I.

_POST_ hæc de Inſomnijs quærendũ eſt,
ac primò quidem qua ui animæ percipiã-
tur: & utrũ hæc affectio mentis, ac in-
tellectus: an ſenſus ſit: his enim uiribus
unis earum, quæ in nobis ſunt, cognitio-
nem rerũ, notitiamq; ;, aſſequimur. Ergo ſi functio aſpectus
uiſio eſt, & auditus auditio, & omnino ſenſus ſenſio: com-
munia autem ſenſilia ſunt figura, motus, magnitudo, & cæ-
tera id genus: propria uerò color, ſonus, & ſapor: nec fieri
poteſt, ut ullũ animal clauſis oculis, dormiensq́; cernat, aut
alio ſenſu percipiat, nos in ſomno nihil ſentire certum eſt. Vnde fit, ut inſomnia nullo ſenſu noſcãtur. Sed neq; opinio-
ne cõprehendi illa poſſunt. Nãin ſomno nõ equũ, modò, & hominẽ eſſe id, quod ad nos accedit, pronuntiamus, ſed etiã
albũ & pulchrũ, quorũ, nullũ opinio abſq, ſenſu, nec uerè,
nec falsò dixerit. At animã hoc idẽ facere cõtingit: ex equo
enim hominẽ, & albũ eũ eſſe, qui occurrit, diſcernere uide-
mur. Adhæc præter inſomnia, aliud quiddã intelligere ſo-
lemus. Quẽadmodũ enim uigilando ſentientes aliquid, ple-
rũq; etiã aliud dere, quæ ſenſum ferit cõſideramus: ita dor-
miendo, præter uiſa, interdũ alia quædã mens noſtra cogi-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer