Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. DESOM. ETVIGIL. nicatum omnibus eſſe, hac ratione pateſcit: nam animal eo
finiri ſolet, quòd ſenſum habeat: ſenſus uerò immobilita-
tem quandam, & quaſi nodum & uinculum, ſomnum eſſe
dicimus: contrà, exolutionem, atque relaxationem, uigi-
liam. At plantis neutra harum affectionum cõmunicari
poteſt: quippe cùm citra ſenſum neque ſomnus eſſe, neq; uigilia poßit. At quibus ſenſus ineſt, eiſdẽ & dolor, & uo-
luptas cõcedi debet: quibus uerò dolor, & uoluptas, eiſdem
& cupiditas. Plantis autem, nibil horum tribui poteſt. Argumento, quòd facultas, quæ nutrit, & uegetat, munus
ſuum melius conſopitis, quàm uigilantibus animalibus ab-
ſoluat: tunc enim probius & aluntur, & augentur, ut quæ
nihil adea, ope ſenſus egeant.

Hîc Ā [?] rifto. ſonni, ac uigiliæ vſum neceſsiratemq́; docet.

250. CAP. II.

_C_Vr autem dormiant, & uigilent, & per quem ſen-
ſum, aut per quos, ſi per plures id eueniat, conſyde-
randum eſt. Cùm animalium quibuſdam ſenſus omnes
inſint, quibuſdam non omnes ut uiſus, ſed cunctis, ta-
ctus, & gustus, niſi quid imperfectum, laceßitumqúe ſit,
de quibus omnibus in libris de anima dictum eſt: fieri au-
tem ſimpliciter non poßit, ut dormiens animal ullo ſen-
ſu abuti queat, patet neceſſarium eſſe in ſomno eandem
omnia ſubire conditionem: nam ſi partim eodem modo
afficiantur, partim diuerſo, hac nimirùm ratione fiet, ut
per quietem animal ſentiat: id quod impoßibile eſt. Por-
ro, cùm natura ſingulis ſenſibus proprium quid iniun-
xerit, & in omnes commune quid ſparſerit: proprium
ut uiſui uidere, auditui audire, & reliquis ad eundem mo-
dum: commune uim quandam promiſcuam, quæ omneis

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer